Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

15

ratores principesque libros, ab ipsis scriptos, bibliothecis passim conse- crari consuevisse, liquet manifesto, ex epistola illa, quam Augustus ad Pompejum Macrum, cui ordinandas bibliothecas delegaverat, scripsit, quaque quosdam Caesaris libellos, quod minus exasciati, pPrimisque annis scripti essent, publicari vetuit, teste Suetonio(*). Idem studium, eadem- que cura in Augusto, bibliothecae nostrae fundatore elucet; quem nimi- rum plura cum soluta, tum ligata oratione scripsisse, refert Suetonius(²). Et Tiberius, dissimilis alias Augusti, artes liberales utriusque generis stu- diosissime coluit: composuit quoque carmen lyricum latina lingua; fecit- que graeca poemata, imitatus Euphorionem, Rhianum et Parthenium: quibus poetis admodum delectatus, scripta eorum et imagines publicis bibliothecis inter veteres et praecipuos auctores, secundum Suetonium,(³) dedicavit..

Post Imperatorum scripta, virorum illustrium libris Palatina maxime videtur superbiisse. Historicis ac praecipue Poetis, Palatinam refertam fuisse eodem jure crediderim. Sic de Titi Livii historiis in hac biblio- theca olim conspicuis, conjicio ex Suetonio(4). Quod ad Poetas autem, nihil carminibus in Palatina fuit frequentius; et poetae imprimis, honoris huius, ut nimirum scripta sua bibliothecae principi dedicata, vi- dere possent, erant avidissimi, omnemque inde movebant lapidem, ut carmina sua Apollini consecrarent, immo invito saepe illicitisque artibus Léadem obtruderent. Atque ipse Horatius, pro qua apud Augustum pol- lebat auctoritate, eidem suasor est, ut libros Poetarum, qui tale quid meruissent, bibliothecae Apollinis inseri curet.

.

X

(¹) in Vita Caes. I. c. ex omnibus bibliothecis amoveret: quo-

(2) in Aug. Cap. 85.) rum alterum, ut nullius ingenii, mi-

(3) in Vita Tib. Cap. 70. nimaeque doctrinae; alterum, ut

(*) Cuius verba, in Vita Calig. Cap. 34. ita- verbosum in historia negligen- se habent: Sed et Virgilii ac Titi Livii temque carpebat. P.

scripta et imagines, paullum afuit, quin