Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13 percepit: ac Maecenati pro grammatico muneri datus est. Cui quum se gratum et acceptum in modum amici videret cito manumissus, Augusto etiam insinuatus est: quo delegante, curam ordinandarum biblio- thegarum in Octaviae porticu suscepit. Ad fata hujus librorum thesauri quod attinet, eum, Tito imperante, quum Roma tres dies continuos toti- demque noctes flagraret, hoc incendio periisse perhibet Niphilinus(1). Christophorus Cellarius(²) restitutum putat sub Domitiano, qui, referente Suetonio(³) bibliothecas incendio absumtas impensissime reparari curavit.

Altera porro ab eodem Augusto bibliotheca est Palatina, a 1000 sic dieta, quia in ipso Palatio condita fuit a U. DCCXXVI. de qua re plane loquitur Suetonius(4)Templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitavit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant. Addidit porticus cum bibliotheca Latina Graecaque: quo loco jam senior saepe etiam senatum habuit, decuriasque judicum recognovit. Haeo Pa- latina, quum omnium publicarum fuerit praestantissima, et nemo ex re- rum antiquarum peritis, quod equidem sciam, de ea plenius et doctius scripserit quam Sily. Lürsenius, in libro singulari de templo et bi- bliotheca Apollinis Palatini, Franequerae 1719, et hic liber in nostris terris perraro venalis sit, lectoribus meis me gratum facturum puto, si ex Lürsenii libello, utens maximam partem ejus ipsius verbis, potiora excerpam.

Constat inter omnes verba sunt Lürsenii bibliothecam ab Augusto prope templum Apollinis Palatini erectam, Graecam et Latinam, sive utriusque linguae auctores complexam fuisse: id vero rationi isto- rum temporum, quibus graeci idiomatis usus fuit maximus, oongruum videtur, atque a Romanis in bibliothecis ab ipsis erectis, illius temporis fere omnibus, observatum fuit. Itaque non miraberis, si bibliothecis, vel publicis vel privatis ejus temporis, Graecae fuerint additae. Hinc factum observes, ut, qui lautioris apud Romanos conditionis essent, duas

(²) in epit. Dion. p. 227.(4) in Domit. Cap. 20. (*) in dissertationib. de studiis Rom. liter.(¹) in Vita Aug. Cap. 29. in Urbe ete.§. 18.