Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12 struxit. Item Plinius(1), ubi ita de hoc Pollione:primus bibliothecam dicando ingenia hominum rem publicam fecit. Eandem bibliothecam primam fuisse publicam testis est Ovidius(2), ita librum suum queren- tem inducens:

Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis Atria, Libertas tangere passa sua est.

Item Martialis(3):

Non tamen hospes eris, nec jam potes advena dici, Cuius habet fratres tot domus alta Remi.

Ceterum si quaeritur, qui praepositi fuerint huic Pollionis bibliothe- cae, nihil habeo quod liqueat. Verumtamen et mihi placet clarissimi Struvii sententia, qui Pollionem ipsum in disponendo augendoque suo li- brorum apparatu studium collocasse, eamaue ad rem libertos suos ad- iutores habuisse putat.

Ut igitur Asinius Pollio publica bibliotheca Urbem exornaverat, brevi tempore plures aliae ibi sunt institutae. Paulo post enim ipse imperator Augustus, artium ingeniorumque amantissimus princeps, duas, Romae bi- bliothecas condidit, nimirum Octavianam, in porticu sororis suae Oota- viae, et Palatinam, in monte Palatino. Priorem a. U. DCCXXI ador- navit, eamque sororis suae nomini et memoriae dedicavit teste Dione Cassio(4). Plutarchus(5) contra porticum hancce credit ab Octavia, in honorem atque memoriam defuncti filii Marcelli exstructam fuisse. Sed fallitur, iudicante Lipsio(6), quum Dio Cassius, porticum decem annis ante Marcelli obitum ab Augusto erectam, auctor sit. Collocata ea fuit in superiore porticus Octavianae parte, quum inferior deambulationibus esset destinata. Praefuit eidem Melissus, de quo Suetonius(*) haec li- teris mandavit:Caius Melissus, Spoleti natus, ingenuus, sed ob discor- diam parentum expositus, cura et industria educatoris sui altiora studia

() Hist. Natural. Lib. XXXV. Cap. 11. C) in Marcello p. 316. (²) Trist. Lib. III. eleg. 1. 71.(0) de bibliothec. Cap. 7. () Lib. XII. 3. 5.(*) de illustrib. Grammaticis. Cap. 21.

(*) Lib. XLVIII. p. 417.

4 1