Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

rarum decore perveniret. Et Julii Martialis Lillaicam bibliothe- cam Marc. Valer. Martialis(1) commendat: Ruris bibliotheca, delicati Vicinam videt unde lector Urbem 8 Pignus pectoris hoc mei tuere Juli bibliotheca Martialis.

Haec de singulorum quorundam studiis in congerendo exstruendoque librorum numero, a nobis breviter exposita, sufficiant in praesenti; nam- que in animo non habuimus, omnium, qui Romanorum tempore, libro- rum acervos in privatum tantummodo usum et, haud raro ad pompam et luxum, congesserunt, memoriam revocare. Reducamus nuno potius in memoriam augusta Caesarum nomina, maxime primorum, qui, ad literas felicius adjuvandas, in communem omnium utilitatem bibliothecas publi- carunt. Quarum enim adhuc injecimus mentionem, bibliothecae fuerunt illustrium ac divitum Romanorum privatae, literarum studiosis quidem concessae neque tamen usibus destinatae publicis.

Gloriosum hoc negotium tandem magnanimus ille Julius Caesar sus- cepit, qui, ut est apud Suetonium,(2) primus omnium bibliothecas Grae- cas et Latinas, quas posset maximas, publicare constituit, datà M. Varroni cura comparandarum ac dirigendarum: sed inopinata illius mors diremit hoc consilium, et funestissima bella, quae, illo interfecto, orta sunt, alios etiam, quominus de condenda publica bibliotheca cogitarent, impedive- runt. Tandem vero, Caesare Octaviano Augusto incitante et jubente, ex Dalmatarum, quos vicit, manubiis, Asinius Pollio, orator senatorque nobilis, primus publicam bibliothecam instituit, exstructo vel potius re- fecto hano in rem Libertatis atrio in monte Aventino(5). Primam vero in eo hibliothecam fuisse testatur Isidorus(4)primus Romae bibliothe- cas publicavit Asinius Pollio, Graecas Latinasque, additis auctorum imagi- nibus, in atrio, quod de manubiis Dalmatarum magniſicentissimum ex-

() Lib⸗ VII. epigr. 17. 63) Sueton. in Vita Aug. Cap. 29. () in Vita Caes. Cap. 44.(*) Lib. IV. Cap. 4.

B 2