10
quem Antii struxerat, permutatione cum Quinto fratre— Latinis com- parandis, valde velim ista confici, praesertim quum ad meum quoque usum spectent. Sed ego, mihi ipsi ista per quem agam, non habeo, ne- que enim venalia sunt, quae quidem placeant, et conſici nisi per homi- nem et peritum et diligentem. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyran- nione loquar.“.
Neque in Urbe tantum, haud procul a porticibus et maxime in tem- plis dedicatae condebantur bibliothecae, sed etiam viri divites atque illu- stres in praediis, thermis et balneis, immo ne quid coenae et conviviis deesset, in tricliniis et coenaculis ens struebant. Sic, praeter illas, quas iam supra memoravimus, praecipue clara erat Tiburtina, de qua Gel- lius(*):„In Tiburte rus concesseramus(ita praedium scilicet circa Tibur, oppidum Latii, hodie Tivoli, ad Anienem amnem, ubi ditiores aegque atque prope Tusculum praedia sua habere solebant, quo aestate secede- bant) hominis amici divitis, aestate anni flagrantissima, ego et quidam alii aequales et familiares mei— promit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum, eumque ad nos adfert.“ Hanc, ait Lipsius(2), fortassis Hadrianus impe- rator Tiburi instruxit, quem eo loco et secessu impense delectatum con- stat, variaque et ampla inaedificasse: licet et hoc mihi certum, aliis mu- nicipiis coloniisque sparsas fuisse bibliothecas, aeque artium cultum.— Sic Epaphroditu 8 Cheronaeus, qui sub Nerone ad Nervam usque vixit, et nominis famam adeptus est libris assidue-coemtis, quorum ad triginta millia optimorum quidem et selectorum collegisse fertur. Epaphroditum tamen in hoc studio longe superavit Serenus Sammonicus, qui, teste Jul. Capitolino(³) bibliothecam habuit, in qua sexaginta et duo millia librorum censebantur. Is moriens imperatori Gordiano, cujus praeceptor fuerat, omnem suum librorum apparatum hereditate reliquit, ut, iudicante Lipsio„tantae bibliothecae copia et splendore, in famam hominum lite-
3
40) Noct. Attic. Lib. XIX. Cap. 5.(5) in Vita Gordiani juniof. Cap. 18. (2) de bibliothec. Cap. 8.—


