9
literato non diu fruitus est: quum enim P. Clodius, ferox ac procax iste tribunus plebis, eo tempore tantam in Ciceronem concepisset iram animo, ut hic solum vertere cogeretur, atque impulsu Clodii, aedibus eius incen- sis, cum reliquis bonis et bibliotheca a. U. DCLXXXXV diriperetur, Noster, quum postero anno, secundum senatus consultum revocatus esset in patriam inque Urbem rediisset, non solum reliquias bibliothecarum collegit, sed et varie auxit eleganterque exornavit, ut ipse a. U. DCLXXXXVII Attico suo(1) perscribit his verbis utens:„Perbelle fece- ris, si ad nos veneris.(videlicet Antium, ubi Cicero novam suam biblio- thecam exstruxerat) Offendes designationem Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca; quorum reliquiae multo meliores sunt, quam putaram. Etiam velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos, quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris;(ut scilicet voluminum singulorum terga exornarentur, agglutinato insigni tegumento) iisque imperes, ut sumant membranulam, ex qua indices fiant, quos vos Gracci, ut opinor, λμληαe(|˙jeuc appellatis.“ Reliquum est, ut eos, quos suam bibliothecam curasse commemorat Tullius, paucis indicem. Hic autem, se Tyrannionis( quem Cicero consuetudine et benevolentia impli- citum habuit) Dionysii atque Menophili opera in ordinanda bibliotheca usum esse, docet; ita enim ad Atticum(²) scribit:„Posteaquam Tyran- nio mihi libros disposuit, mens addita videtur aedibus meis; qua quidem in re mirifica opera Dionysii et Menophili tui fuit.“ Ipse Tullius biblio- thecam suam affirmat fuisse multorum nummorum, quam Dionysius ser- vus tractavit; qui vero ex egregia bibliotheca multos libros surripuit, de qua re cfr. Cicero ad Divers. Lib. XIII. epist. 77.
Commemoratione quoque digna esse videtur librorum coflectio Quinti fratris, quam sibi paravit tum, quum praetor Asiam admistraret. Hanc Marcus Cicero 63) his verbis ornat:„de bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis— auxit nimirum Marcus suum librorum apparatum,
(²) Lib. IV. epist. 4.’ ¹) ad Quintum fratr. Lib. III. Epist. 4. 5. (²) Lib. WV. epist. 8. B


