8
pecunia sibi paravit M. Terentius Varro, qui ipse, ut togatorum doctissimus, libros bene multos in omni disciplinarum genere confecit; conscripsit autem, teste Gellio(*), septuaginta hebdomadas librorum, i. e. quadringentos nonaginta libros. Hinc ad eum doctissimi quique conocur- rebant, ut tanti thesauri fructus dulcissimos perciperent, quod liquet, in- ter alia, ex epistola, quam ad eum scripsit Tullius(²) his verbis utens: „tu, si minus ad nos, nos accurremus ad te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil.“ Habebat quoque in sua bibliotheca(cui hortus erat conterminus, in quo studiis fessus, aut solus aut cum amicis literatis ani- mum exhilarare solebat) statuas ut et imagines eruditorum, quorum lau- des ipse literis celebravit. Vehementer autem dolendum et acerbe feren- dum est, eximiam hanc librorum collectionem, quum Varro a crudeli M. Antonio a. U. DCCX proscriberetur, fuisse direptam cfr. Gellius I. c. in fine. Ceterum viri hujus industriae ac fidei, ut postea videbimus, Jul. Caesar quoque bibliothecam Palatii publicam committere vojuit; sed in- opinata Julii mors hoc consilium irritum fecit.
Nec silentio praetermittere debemus librorum oollectiones, quas Mar- gus Tullius, maximus Romanorum orator, et in urbe et praecipue in Tusculano, Formiano, Pompejano, Cumano, Arpinati etc. villis suis, summo animi ardore ad sui et amicorum usum sibi comparavit. Solebat enim in adornanda bibliotheca nullis unquam sumptibus parcere, atque in ea re sae- pius Attici, viri exquisita doctrina pereruditi, opera et consilio uti. Sic ad imitationem Attici sui ipse Noster et in Villa Arpinati Gymnasium exstruxit, quod Amaltheum vocavit: hinc ad Atticum(³) scribit:„velim ad me scribas cuiusmodi sit μαννεεν tuum, quo ornatu, qua ⁊orοεεεσ; et quae poemata, quasque historias de Aμαχάαναͥ habes, ad me mittas. Lubet mihi facere(scilicet Gymnasium huiusmodi) in Arpinati, dulcissima villa.“ Porro ipse praedicat, se habere Antii, ubi a. U. DCLXXXXIIII vixit in literis, festivam librorum copiam. Sed dulci et optabili hoc otio
(1) Nocr. Attic. Lib. III. Cap. 10.(L') Lib. I. epist. 16: in fine. (*²) ad Divers. lib. IX. epist. 4.


