Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

ita Musarum patronus, studiosis literarum doctisque omnibus aditum atque usum concessit, fuitque ejus domus et bibliotheca velut commune deversorium, quo se eruditi, si per otium licuisset, conferre ibique lo- quendo, legendo diem jucunde traducere solebant. Quae omnia praedicat clarissimus scriptor Plutarchus, in Vita Luculli pag. 519. cujus verba latine dabo:Laudanda, inquit, eius et perhibenda in librorum suppel- lectilem impensa: multos enim et eleganter scriptos conquisivit. Erat enim eorum usus, quam comparatio, liberalior: quod bibliothecae omnibus paterent, atque in adiectas ambulationes scholasque recipe- rentur omnes Graeci velut ad Musarum hospitium devertentes, tempus- que inter se traducentes, ubi libenter se ab negotiis aliis reficiebant. In- grediebatur ipse subinde ambulationes, ac cum studiosis conferebat etc. Ex hoc Plutarchi loco nonnulli rerum antiquarum periti coniicere vo- luerunt, Lucullum hanc suam bibliothecam publicis usibus consecrasse, quod vero certis rationibus confirmari minime potest, quum ex Ovidio (Trist. lib. III., 1. 71.) et Plinio(Hist. Nat. lib. XXXV. 11.), gravissimis auctoribus, constet, Asinium Pollionem primum fuisse, qui in atrio Li- bertatis bibliothecam publicaverit. Facile igitur contra quorundam erudi- torum sententiam Ovidio Plinioque fidem tribueris, idque eo magis, quod bibliothecae possessionem post mortem patris ad filium pervenisse le- gimus, quippe qui eadem, qua pater, humanitate usum suae bibliothecae cuique literarum studioso concedere soleret, quod, praeter alios, et ipse Cicero C) testatur scribens:In Tusculano quum essem, vellemque e bi- biliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipsos, ut solebam, inde promerem: quo quum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem, multis circumfu- sum Stoicorum libris. Ceteroquin eorum in numero, qui elegantissimae huic librorum collectioni praefecti fuerint, Plutarchus reponit Antiochum

Ascolonitam. 1. Non minus celebris eo tempore fuit copia librorum, quam magna

(h de finib. Lib. III. Cap. 2.