8 6 nuper magnis sumptibus sibi comparaverat, Romam transferri curavit. „Statim, refert Strabo(*), a morte Apellicontis, Sulla, quum Athenas ce-
pisset, bibliothecam illius recepit: quae quum huc esset adlata, Tyrannio
a bibliothecae praefecto obtinuit, ut sibi librorum usus permitteretur, homo Aristotelis studiosus.“ Huic assentitur Plutarchus(2)— quam- quam de Tyrannione durius judicat— cujus verba e versione latina hic adscribam:„Ex Epheso quum totam classem solvisset(Sulla) tenuit tertio die Piraeum, ibi sacris initiatus, sibi ipsi peculiarem Apellicontis Teji bi- bliothecam exemit, in qua omnia fere Aristotelis et Theophrasti volumina erant, haud dum satis in vulgus nota. Ex ea, ubi deportata Romam fuit, ferunt plurima intervenisse Tyrannionem Grammaticum, a quo accepisse Andronicum Rhodium exemplaria, eaque in lucem edidisse, et vulgasse hos, qui nunc manibus teruntur indices.“ Pervenit huius elegantissimae bibliothecae hereditas ad Dictatoris filium, L. Cornelium Sullam Faustum, qui omnibus literarum amantibus aditum ad eam quam humanissime con- cedebat. Hunc Fausti librorum apparatum, quem ille habuit in Pompe- iano, prope Puteolos, et Cicero(³) celebrat, scribens:„Ego hic(Puteolis) pascor bibliotheca Fausti: fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lu- crinensibus. Ne ista quidem desunt: Sed mehercule a ceteris oblectatio- nibus deseror et voluptatibus, propter rempublicam. Sic literis sustentor et recreor: maloque in illa secedula, quam habes sub imagine Aristotelis, sedere, quam in istorum sella curuli; tecumque apud te ambulare, quam cum eo, quocum video esse ambulandum.“ Ad quem vero, post Fausti mortem, praestantissimus hic librorum thesaurus pervenerit, sive quem dominum postea nactus sit, neminem inveni qui dixerit.
Sullae laudabili exemplo excitatus, L. Licinius Lucullus, stre- nuus idem Romanorum imperator et literarum amicus, post bellum ad-
versus Mithridatem, Ponti regem, feliciter gestum a. U. DCLXXXI., ma-
gnam librorum vim ex Pontica praeda Romam adtulit, referente Isi- doro(¹), ibique bibliothecas exstruxit. Ad eas Lucullus, ut ipse Martis
(*) Geogr. Lib. XIII. p. 419.(³) ad Attic. Lib. IV. epist. 10. (2) in Vita Sullae.(⁴) Orig. Lib. VII.


