5 6
Inter eos igitur, qui Romam ingentem librorum vim advexerunt, L. Aemilius Paullus, nobilis ac strenuus ille imperator, omnium pri- mus fuit, utpote qui, Perseo, Macedonum rege, vi et virtute subacto, a. U. DLXXXVI. omnem regis apparatum in Urbem deportavit, teste Plu- tarcho(*), cuius verba latine dabo:„nec minus, inquit, quam reliquas virtutes, liberalitatemque eius et animi magnitudinem praedicabant ho- mines, quod vim ingentem auri, ingentem argenti, ex regiis collectam thesauris, ne adspicere sustinuerit, sed quaestoribus, ut in aerarium de- ferrent, permisérit, libros regios tantum, studiosis literarum concessit ſiliis. Ex hoc Plutarchi loco patet, Aemilium Paullum libros Persei filiis suis literarum studiosis legendos dedisse; quod tamen velim, ne de
illis intelligas, quos solos domi Paullus retinuerat; quorum minor, tra- dente Livio(2), duodecim fere annos natus, quinque diebus ante trium- phum, quem de Perseo egit; major quatuordecim annorum triduo ante triumphum decesserat. Melius autem, opinor, Plutarchi verba de illis Paulli liberis accipies, quos parens suus, tanquam E&x magna progenie li- berorum Corneliae et Fabiae genti in adoptionem dederat;, teste Livio 1. c. Haec Aemilii librorum collectio num diu Romae servata, an vero more eorum temporum hastae fuerit subjecta, atque a praecone publice divendita, non pro certo affirmari poterit.
Posteaquam Carthago a U. DCVIII. capta erat, nova condendae bi- bliothecae occasio a Romanis plane negligebatur. Senatus enim, literarum curam maiestate sua indignam censens, libros, quos Romani victores in capta urbe invenerant, regulis Africae donavit, de qua re cfr. Plinius(). Praeteritis deinde sexaginta circiter annis, tandem L. Corn elius Sulla, vir graece et latine doctissimus, ut ex Plutarcho in eius vita constat, licet Caesar, fortasse per iocum, dixerit: Sullam nescivisse literas, teste Suetonio(*), captis ab eo Athenis, splendidissimam Pisistrati tyranni ut et Appellicontis Teji Aristotelico-Theophrasticam bibliothecam, quam hic
(1) in Vita Aemil. p. 270.(3) Hist. Nat. Lib. XVIII. Cap. 3. (²) Lib. XLV. Cap. 40.(¹) in Vita Caes. Cap. 77.


