4
veniebatur, dignum lectione, quod fuerit Catone antiquius, ut ait Tul- lius(1). Atqué in hoc tristi et miserabili statu optimae literae fere versa- bantur, donec Romani, Graecia ab ipsis capta et. Carthagine diruta, agno- scerent, ad incrementum Reip. armis et consilio opus esse, et liberalio- ribus artibus conciliari cum robore decus. Viderunt tandem egregiam doctrinarum vim selecta militum manu machinisque bellicis omnibus majorem.
Ab hoc igitur tempore nonnulli Romanorum literatos quidem magni facere et ad praeclara studia animum adiicere coeperunt; veruntamen non multum in literis proficere poterant, quia usque ad hoc temporis spatium neque privatae neque publicae librorum collectiones sive biblio- thecae erant conditae. Contenti enim esse debebant libris sibyllinis, car- minibus saliaribus, legibus duodecim tabularum, linteis libris, quorum Livius saepe meminit, plebiscitis, similibusque; sed omnes eiusmodi libro- rum collectiones tabulariorum potius vel quovis alio nomine appellandae sunt. Postquam igitur literarum inter Romanos studiosi sine notabili librorum copia per longum temporis intervallum fuerant, tandem gloriosa quaedam aemulatio atque doctrinae laudem sibi parandi cupiditas prin- cipum pariter ac privatorum hominum studia adeo excitarunt, ut, ad optimas artes felicius promovendas, in usum literatorum instruerent bi- bliothecas.
Quum itaque tantos fructus ex bibliothecis conditis perceperint Ro- mani, atque ab hoo inde tempore Romana literatura laetiorem induerit faciem, in praesenti non alienum esse puto, de privatis atque illustriori- bus publicis, quas Romani, secundum temporis ordinem struxerint, bi- bliothecis earumque fatis, pauca disserere, simulque, quo majorem aucto- ritatem habeat oratio, veterum recentiorumque auctorum testimonia ad- dere, atque ita hujus rei memoriam aliquo modo renovare; quo tamen in negotio non vereor, ne ex aliorum eadem de re susceptis laboribus, mihi laudem aliquam adsciscere voluisse videar.
(*) In Bruto Cap. 18.


