Aufsatz 
De privatis atque illustrioribus publcis veterum Romanorum bibliothecis eorumque fatis narratio
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Civitatem Romanam quinque primis, ab Urbe condita, saeculis et ultra, parum vacasse liberalioribus disciplinis, neque codicibus doctrinaeque praesidiis, sive memorabili librorum apparatu instructam fuisse, neminem, qui primoribus saltem labris eiusdem gustavit historiam, latere posse ar- bitror. Senatus enim populusque Romanus istis temporibus non litera- rum studiis vel artibus, sed bellis perpetuo navabant operam et armis, proeliis ut plurimum gravissimis se immiscebant et acriter. Qui ingenuas proſiteretur artes, vix erat unus aut alter, sed in bellum ingrediebantur ad unum fere omnes. 8

Quae quum ita se habeant, non est quod mireris, Romanos, Martis studio intentos, Musas neglexisse. Literas autem in Urbe sero excultas, omnemque librorum curam plane abfuisse, vel ex eo patet, quod Fabius Pictor, qui tempore belli Punici secundi vixit, ab ipso T. Livio(*) scri- ptorum antiquissimus et(*) longe antiquissimus auctor dicatur, neque alius apud Romanos rerum scriptor eum aetate praecurrat. Quinimmo M. Porcius Cato primus fuit, qui in natali Urbis conditae inquirendo ope- ram et laborem consumsit, ut, praeter alios, Jos. Scaligerus de emenda- rione tempor.() demonstravit. Et licet plena quondam Italia Graecarum artium ac disciplinarum fuerit, referente cicerone(4), non tamen änte Panaetii aetatem in Urbe philosophiam viguisse certum est. Neque rhetores ibi floruisse aeque certum est, qui, Suetonio(s) et Gellio(6) testibus, tanquam novum genus disciplinae instituerent, a. U. DLXXXXII urbe ejecti sint. Neque Ciceronis tempore alicujus volumen oratoris in-

(¹) Lib. I. Cap. 44.(*) pro Archia Cap. 3. (²) Lib. II. Cap. 40.() de clar. Rhetorib. Cap. 1. (³) Lib. V.() Noct. Attic. lib. XV. Cap. 11,

A 2