Aufsatz 
Disputatio de ratione modorum verbi Graeci
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

stirps simplicissima vocabuli ad primarum illarum vocum rationem eonfor- anaka, cuius generis sunt graecum 91⁶, quod servatum est in copulatis dgra, ercodora, latina illadic, due, fae, fer, germanicagel', steh', lass, lauf,

eil' multaque alia. hae formulae ab initio actionem meram videntae signifi- casse, quam quis pronuntiabat imperantis vocis sono usus, ut alterum agere iuberet; quemadmodum apud Graecos et apud nos ipsos Germanos mos est infinitivi, qui et ipse nihil nisi actionem signiſicat, forma uti ad imperandum. Quae deinceps a priscis hominibusjinventae sint partes orationis, non huius loci est quaerere: illud vero certum videtur, indicativi formam antiquiorem esse forinis coniunetivi et optativi, quas ab illa ductas esse apparet. Impe- rativi formulae eae, quibus sunt personarum terminationes, fortasse eodem tempore, quo indicativus, vel paullo post inventae sunt.

Iloe ordine originum constituto iam videamus, qguid quisque modus ab initio signiſicarit. qua in re id maxime observandum est, quibus dicendi vel cogitandi modis opus fnerit priseis illis hominibus, qui vix vivere resque humanas cognoscere coepissent. IHoc autem si recte tenebimus, mox intel-. ligemus tales homines non nisi certas res cogitasse, ita ut etiam incerta pro certis haberent, quippe quibus dubitationes aut haesitationes etiamtum prorsus incognitae essent. Certa autem illa, quae cogitabant, ea erant, quae aut scirent uste edoeti, aut cuperent. illa ut pronuntiarent, indicativo utebantur: haec ut signiſicarent, haud din videtur unus modus dieendi suf- fecisse. namque certe primis temporibus brevissima illa et antiquissima for- mula, quam supra indieavimus, sola utebantur; sed quum neque aetate nec viribus omnes inter se pares essent, non multo post, quam indicativus inven- tus est, hoe discrimen etiam ad voluntates diversorum hominum diverse exprimendas videtur valuisse. quare consentaneum est inter pares vel in rebus non magni momenti locum faisse maxime ei formae, quam proprie imperativam vocamus; cuius persona secunda saepe nullam habet personae terminationem: neque enim e illud, quod in formis activi generis plerisdue invenitur, secundae personae est, neque or, quod est in aoristo primo. qui autem aectatis gravitati aut virium robori eonſidebant, ii facile adduci pote- rant, ut voluntatem suam gravius et ferocius pronuntiarent, id, quod ipsi

*