Aufsatz 
Disputatio de ratione modorum verbi Graeci
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

nunc admiramur, ingenii operibus condendis. Jam vero grammaticorum nostrorum libri haud ita pridem eximiam linguae graecae virtutem illustrare coeperunt, neque quemquam nunc esse putamus, quin concedat et ratione et usu in hac re utendum esse ducibus; illa tamen ita, ut caveamus, ne omnia, quae nobis cogitari aut dici posse videantur, cogitata aut dicta esse arbitremur; hoc vero coniuncto cum assidua et accurata temporum graecita- tis observatione. quare quum hoc mihi proposuissem, ut quasdam leges grammaticae graecae fusius explicarem, quarum brevissimam deseriptionem adolescentibus secundae classis gymnasii nostri discipulis quasi elementa totius modorum, quos dicunt, apud Graecos usus atque rationis tradere soleo, in hac disputatione imprimis antiquissimòrum carminum Homericorum dictionem observandam, nec nisi praetereunti de atticorum scriptorum dicendi consuetudine pauca monenda esse iudicavi.

Jam vero solent nostris temporibus grawmatiei homines, qunm de aliqua parte orationis acturi sunt, veluti de modis, in prineipio disputationis definitionem quandam eius partis ponere, quam ex usu fere omnium seri- ptorum, certe eorum, quos classicos vocant, desumptam ad mentis rationem redegerunt; quod mihi minus probandum videtur. neque enim fieri potest, ut a deo lingua hominibus iam facta et quodammodo absoluta tradita sit;. sed sola facultas dicendi divinitus data est, linguam vero ipsi homines suam quique invenerunt et excoluerunt consensum quendam nervorum, quos nune dicunt, qui etiam ad sonos vocis pertinet, primum ducem secuti. quam ob rem ipsa potius origo linguarum consideranda et, quomodo orta sit quae- que pars orationis, quaerendum videtur. Perspicuum est autem principia dicendi necessitati atque inopiae hominum primorum deberi. quum animad- vertissent aliorum exelamationes sive gaudii sive doloris communi quodam sensu se percipere atque intelligere, suasque ipsorum exclamationes ab illis codem modo percipi et intelligi, alter, ubi opus esset, alterum ad se vocasse eiusque auxilium implorasse putandus est. multo post demum fieri potnit, ut alter alteri aliquid narrare vel demonstrare voluerit. Prima igitur pars orationis post eas voces, quas sensus ipse aut expressit aut elicuit, impe- rativa quaedam formula videtur fuisse, quae tamen nihil aliud esset, niei-