Aufsatz 
Disputatio de ratione modorum verbi Graeci
Entstehung
Einzelbild herunterladen

DE RATIONE MODORUM vERDI GCRAECI

d

(Aod iis accidere solet, qui poetarum aut oratorum aliorumve seri-

pptorum Praestantium opera venustissima legunt, ut non delectentur solum,

sed etiam eodem modo ipsi facile dicturi esse sibi videantur, neque omnino easdem res aliter dici posse existiment, idem fere usu venit grammaticis hominibus inquirentibus in linguae graecae leges atque rationem. nam quo magis perspicere illas incipiunt, co magis intelligunt nec mero hominum arbitrio, neque imitationi aliarum linguarum eas deberi, sed simplici quadam necessitate ita constitutas esse, ut plerumque ne loeus quidem aliis legibus fuisse videatur. Est autem illud perfectissimorum tantum in suo genere operum, qualis fuit, quum ſloreret, lingua Graecorum. quam ob rem ne miremur non omnes linguas eodem, quo illam, modo conformatas esse: neque enim omnes gentes tantas a natura tamque Praestantes ingenii dotes accepisse videntur, neque ipsi Graeci, quum oppressa esset cum libertate

gentium ingeniorum magnitudo ac' praestantia, eandem linguae perfectionem

conservare potuerunt. Constat autem inter omnes, qui antiquitatem vel summis tantum labiis attigerunt, miro quodam Graecos ac paene divino receti et decori sensu praeditos fuisse; qui quum ad linguam ipsorum e primis fundamentis exstruendam Plurimum contulisset, ipse deinde iam con- formatae linguae virtute maxime adiutus est in summis illis, quae etiam

1