Aufsatz 
De solutione aequationum simplici altiorum ope serierum arithmeticarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

*

4 88*

Ob causas modo allatas, cum provectiores nostri Gymnasii primae classis alumni, quorum cum ingenio, tum assiduitate, minime mathesin ab humanitatis studio divellendam esse, arbitrantium, magnopere 8 laetatus, in analysi eo jam processissent, ut mihi solutio problematum secundo ordine altiorum tradenda esset; praemissis accuratiusque tracta- tis principiis doctrinae serierum altiorum, illam potissimum radicum detegendarum methodum illustrandam esse putabam. Eandem vero viam, qfua quidem per sories altiores arithméticds radices investigentur, cel. HuAnMP 1) aperuit, et cel. KLöGkr ²) argumentis idoneis firmare studuit, post illos quoque cel. BrENZERBERG 3) exemplis tradidit. In recentiorum vero libris, maxime in iis, qui tironibus erudiendis sunt conseriptis quod equidem sciam, praetermissa est ac neglecta. Qua re permotus, cum solemnia nostri Gymnasii indicenda essent, hanc mihi materiam

sumsi, in rem adolescentium fore ratus, ut si, quae coram tradita

essent, exarata quoque- brevi in conspectu proponerentur: quae, si

disciplinarum mathematicarum peritis non plane displiceant, pergra-

tum erit, *

¹) Elemens d'Arithmetique universelle.

²) Mathematisches Wörterbuch.

8) Höhere Rechenkunst und ebenc und sphärische Trigonometrie,