Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

43

aut quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem confiteor, hoc exspa- tiandi genus non modo narrationi, sed etiam quaestionibus, vel universis, vel interim singulis, opportune posse subiungi, quum res postulat, aut certe permittit; atque eo vel maxime illustrari ornarique orationem: sed, si cohaeret, et sequitur; non, si per vim cuneatur, et quae natura iuncta erant distrahit etc.¹) At artis magistro vitu- perationi esse non potest, quod oratores praeceptis suis male usi sint. Profecto non; sed hoc tantum reprehendere licet, quod regulis describere opus esse putarit ea, quae melius naturae relinquerentur.

Quod vero ad primam partem, ad exordium attinet, quatuor figuras materiarum(Gx½, μᷣαœʒη, rx) ²) constituit, quas diligenter oratorem, qui bene exor- diri velit, ante cognoscore putavit necesse esse; primum F ⁶Oέκ ν(80okov) honestum, deinde αααοεν admirabile, tum dρ⁵ ρ⁵οov anceps. denique ãdkov humile. Nam quod ab aliis artium scriptoribus addi solet, dvνᷣmπσααααονννν oobscurum, Ilermaguras omisisse videtur, certe apud Aurelium Augustinum nulla eius mentio erstat. Quod autem Hermagoras in àꝛνοεέ genere materiae negat esse praefandum, ³) idem fere Ciceroni visum est, quum certe non necessarium esse contendat. 4) Dissen- tit vero Aurel. Augustinus, 5) quised mihi, inquit, longe aliter videtur, et pace tanti viri dixerim. Nihil enim, opinor, mali est, benignos auditores reddere benignio- res praefando etc.

Quae si quis accuratius cognoscere velit, auctoris ad Herennium et Ciceronis libros rhetoricos nec non Quinctiliani institutionum oratoriarum librum III. IV. V. sqd. legat, in quibus inventio ad partes totius orationis refertur, et de dispositione elocutione, memoria et actione uberius disputatur. De his omnibus autem Hermagoram quoque in arte sua egisse, inde apparet, quod Quinctilianus eius passim inter scribendum mentionem fecit. Ita in lib. V.(in quo de argumentatione sermo est) c. 9. 1omnis igitur probatio artificialis, inquit, constat aut signis, aut argumentis, aut exemplis. Eorum autem, deinde(§. 12) addit, quae signa sunt quidem, sed non necessaria(eiwdra), genus IIermagoras putat, non esse virginem Atlantam, quia cum iuvenibus per silvas vagetur. Quod si receperimus, vereor, ne

1) Dial. de or, c. 19.

2) Cic. de inv. I. 15. 20 genera causarum dicit(figuras controversiarum.) 3) Aurel. Aug. p. 327.

4) Cic. d. inv. I. 15. 20.

5) Aurel. Aug. I. 1.