Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

- 42

contineat, aut in aliam causam deducat, ex qua conſiciat aliquĩid conſirmationis aut reprehensionis, non argumentando, sed augendo per quandam amplificatio- nem.Hanc si qui partem, Cicero addit, putarit orationis. sequatur Hermagoram licebit, nobis autem non placet, hanc partem in numero reponi, quod de causa degredi nisi per locum communem placet. Neque vero Quinctiliano placuit, quĩ lib. III. 9. 4egressio vero, inquit, vel(quod usitatius esse coepit) excessus, sive est extra causam, non potest esse pars causae, sive est in causa, adiutorium vel orna- mentum partium est earum, ex quibus egreditur. Nam si, quidquid in causa est, pars causae vocabitur, cur non argumentum, similitudo, locus communis, affectus, exempla partes vocantur. Eandem fere ob causam partitionem quoque partem causae esse negavit.Partitio enim, inquit,(III. 9. 2 sqq.) dispositionis est species, ipsa dispo- sitio pars rhetorices et per omnes materias totumque earum corpus aequaliter fusa, sicut inventio et elocutio. Ideoque eum non orationis totius partem unam esse cre- dendum est, sed quaestionum etiam singularum. ¹) Ita etiam in hac partitione Her- magoras in idem vitium incidit, quod Cicero in generalis constitutionis parte deli- berativa et demonstrativa reprehendit.

Attamen hac ipsa in re non solum inter Graecos multi erant, quĩi sequerentur eum, inprimis Hermogenes eiusque asseclae, sed etiam inter Romanos, qui id magis etiam postea amplificarunt. Nam(ut haec Quinctiliani(lib. IV. 3. 1 sqq.) verba addam, quae de nostro quoque quodammodo dici possunt)plerisque moris est, prolato rerum or- dine, ²) protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum, quam maxime pos- sint favorabiliter, excurrere. Quod quidem natum ab ostentatione declamatoria, iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patrono- rum iactationem repertum est: ne si pressae illa narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat. In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum et utilitatis hoc, tamquam semper expediat, aut etiam necesse sit, faciunt: eoque sumtas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hano congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint,

1) Cf. Max. Planud. prolegg. ad Hermog. 80980. Walz. T. V. p. 366 ach d&εαεασονεdν⁸ 0 6 ½0 ½ꝛQ³cdevog aurf.

2) Ipse Hermagoras quidem secundum Cieeronis in libb. rhet. doctrinam degressionem post argumentationem posuit, sed hoc nil facit ad rem. Neque tamen cum hac degres- sione alterum genus narrationum eiusdem nominis confundere licet. Cf. Cic. de

inv. I. 19. 27.