Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

disciplinae naturam et peculiarem indolem Cicero in Brut. c. 76, 263 ct 78, 271 opti- moe describit. Nam recte inopem ad ornandum, sed ad inveniendum oer- peditam disciplinam appellat. Ea, inquit, dat rationes certas et pracce- pta dicendi, quae si minorem habent apparatum(sunt enim exilia) tamen haboent ordinem et quasdam errare in dicendo nonpatiente⸗ vias; et altero loco, quo T. Attium Pisaurensem Hermagorae praeceptis doctum esse dicit,quibus etsi ornamenta non satis opima dicendi, tamen ut hastae velitibus amen- tatae, sic apta quaedam et paratasingulis causarum generibus argu- menta traduntur. Quo egregio oratoris Romani iudicio ideo potissimum praestantius nullum esse potest, quod in perfectissimo fere eius opere exstat, seriore netatis tempovoe scripto, quo ad Aristotelis morem sese converterat, et artis suae perfectam speciem in libris de orat. III. proposuerat, quos ipse ait a communibus praeceptis abhorrere, et omnium antiquorum et Aristoteleam et Isoerateam rationem compleeti. ¹1) Nec minue illud iudicium non temere esse prolatum id ostendit, quod Cicero in eadem re adeo sibi coustitit, ut in libris rhetoricis quae adolescens de Hermagorae arte disputavit, eodem fere redeant.Nam satis videtur(in arte, quam edidit), lib. I. 8, 8 9 inquit, ox antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res collocasse, et nonnihil ipse quoque novi protulisse; verum oratori minimum est, de arte loqui, quod hic fecit, multo maximum est, ex arte dicere, quod eum minime po- tuisso omnes videmus. Itaque aridam illam et sine apparatu doctrinam reprehendit, quae e vita remota in scholarum umbris tanquam exilis planta crescit. IIlis enim tem- poribus, quum Graeciae libertas fracta iaceret, eloquentia e vita aufugit, et in scholarum spatia se recepit. In orationum locum declamationes suecesserunt, ad iuvenum usum accommodatae, ut formas discerent, quae vitae conditioni satisfacere possent. Artem omnes sibi vindicabant, unde factum est, ut ii tantummodo excellere possent, qui ceteris non ingenio, sed exercitatione et externa quadam dexteritate praestarent. Haec quoque singularum scholarum causa fuit, quarum tres illae celeberrimae, Asiatica, Rhodia et Attica omnibus notae sunt. Inde denique vita plane neglecta, posteaquam excellentis- simorum oratorum memoria sensim obscurata est, fictas ad imitationem fori consilio- rumque materias dicere circa Demotrium Phalereum institutum est. ²) Succus ille et sanguis incorruptus, quem Cicero ³) maximorum oratorum, Demosthenis et Aeschinis,

1) Cic. ad Fam. I. 9, 9. 2) Gic. Brut. c. 9. Quinct. II. 4, 41. 3) Cie. Brut. e. 9, 36.