Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17 Accedit, quod illud æsol zocν*e or(110v ¹) inter eos Hermagorae Carionis Ii- bros, quorum conspectum Suidas proposuit, non invenimus.

Propter hanc ambiguitatem, quae ita certe removeri non potest, ut a scholia- stis temporum rationes misere confundi solere concedamus, quia procul dubio fieri potuit, ut alium etiam Hermagoram intelligerent, tum demum ad nostrum Hermago- ram ex Graecis rhetoribus aliquĩid fructus redundare arbitramur, quum aut cum Cice- rone Quinctilianoque et aliis consentiunt, aut e disciplinae Hermagorene progressu con- nexuque apparet, aliquam rem a Graecis Hermagorae concessam ad nostrum certe per- tinere posse ²). Reliqua alii Hermagorae, sive Carioni, sive tertio cuidam tribuamus.

Latinos autem rhetores, quum praeter Graeca exempla Ciceronem quoque et Quinctilianum secuti sint, ³) plerumque de nostro disputare ex ipsa artis composi- tione videbimus.

Itaque his praemissis nunc de arte ingenioque Iermagorae quaecunque ex antiquis scriptoribus afferri possunt, componere licebit.

Aristotelis, summi artis magistri, artem omnes fere eloquentiae doctores diu secuti sunt, donec, quum ille e vita paullatim effugeret, umbratici illi rhetores, in scholis a vita alienis eruditi, nova institutione uterentur, quo non quomodo oratores fierent, sed quomodo orationes regulis comprehenderent, discere solebant. Recentis huius rationis auctor fuit Hermagoras. 4) Is enim, ut Quinct. III. 1, 16 affirmare vi- dimus, fecit velut propriam viam, quam plurimi sunt secuti, in quorum numero ipsum Quinctilianum fuisse Fossius de Gorg. Leont. p. 96 non temere arbitratus est. s) Cuius

T. II. 513. Westermann. T. I.§. 96. 15.) componitur, adeoque post Lollianum seri- psisse dici'ur(Sopat. ad Hermog. art. Walz. T. V. p. 8 700v ꝙOOιν rexruς τπρω ο Aoddiyd aal EOhxydHòag Aer αᷣτ³νν uerd rouroug d Mivονααασ*ς).

1) Max. Planud. I. I. Walz. T. V. 338..

2) Eadem via iam Quinctilianus(II. 21. 20) in artis Hermagoreae iudicatione ingressus est.

3) Westermann IJ. I. T. II.§. 85, 8.

4) Hue pertinere, quod Isidoro Hispalensi Origg. II. 2 tanquam tertius rhetorices inven- tor cum Gorgia et Aristotele celebratur, Ellendt. in prolegg. ad Cic. Brut. P. LXXXVII recte intellexit, hos tres praecipue artem diversas rationes et consilia ineundo expli- cuisse.

5) Cf. Quinet. III. 6, 60. III. II. I. Neque tamen vitia Hermagorae ei ignota erant. ef. III. II, 22. III. 6, 68.