netati tribuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor, paulatim evanuit.„Phalereus enim, eruditissimus quĩidem et politissimus, sed non tam armis institutus, quam palaestra, delectabat magis Athenienses, quam inflammabat. Processerat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti, doctissimi hominis, umbraculis“. ¹) IHHac via omnino Hermagoras quoque ingressus est, eo tantum discrimine, ut Aristotelis et Theophrasti doctrinam, quam Demetrius, huius in arte rhetorica et philosophia disci- pulus, ²) secutus est, relinqueret, et nova eaque artiſiciosiore quidem, at exiliore ince- deret. Omnem enim operam in eo collocasse videtur, ut de omnibus rhetorices gene- ribus et partibus regulas componeret, singula disponeret, species et genera inter se disiungeret, alia adderet, alia omitteret, locos denique ad inveniendum, argumenta et reliqua bene colligeret. Omnia rhetorum praecepta hoc modo arte concludere stude- bat, ita ut opus eius non solum armamentarium oratoribus esset, sed etiam aedificium pulcherrimum et adspectu nitidissimum. At sicuti aedificium, quod ita exstructum est, ut singuli lapilli anxia quadam cura ponerentur, concinnitatis quĩidem speciem, sed ne- quaquam pulchritudinis prae se ferre et potest et solet: ita Hermagorae ars unifor- mem aliquem adspectum praebet, quem sterilitate quadam laborare neminem fugiet. Singuli lapides, ut coeptam translationem continuemus, ex aliis aedificiis antiquis de- sumti et diligenter denuo comparati, nonnunquam novi additi sunt, saepe autem prae nimio studio omnia ad artis formam redigendi et ad regulas componendi factum est, ut aedificium debilitate quadam laboraret, rebus externis, quae a regulis decedere co- gere poterant, plane neglectis.
IHanc autem Hermagorae doctrinam tam tempori, quam illius aetatis artis in- genio fuisse accommodatam, auctoritas ostendit, qua non solum apud Graecos, sed etiam apud Romanos utebatur, ³) ita ut, quales nunc philosophi celeberrimi, familiam duce- ret, nomine Hermagoreorum ¹) insignem. Neque mirum, quod certae illae rationes et pruaecepta dicendi, viae errare in dicendo non pationtes, eum alliciebant, qui nondum
1) Cie. Brut. c. 9, 36.
2) Quinct. III. 1, 15.
3) Cf. Cic. Brut. c. 76 et 78. Quinct. III. 1, 16.
4) Quinct. III. 1, 18.„Ad morem certas in philosophia sectas sequendi,“ Hermagorae as- seelae Hermagorei appellati sunt, ut postea Apollodorei et Theodorei(V. 39. 59) VII. 4. 4. ef. Walz. Rh. Gr. T. V. 213. VI. 52. VII. 308 07 Eouayögston. Qui tamen 07 xeo! Eouxydoa(Walz. T. II. p. 513) vocantur, eos nihil nisi ipsum Her- magoram significare Meier. I. I. p. VII. 35 recte vidit.
3*


