Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

12

ijy rs d⁴³ιν νπαμενυνεεεσσισα. Ey dt Pdd pe⁴eεμε eντιν μνν*ιοα(–˙ τo do ν, acl Jcsdv Eᷣxdor rdxvrov Eöcα. IIOGe*⁴19 SJ: ⅜etc. Ey dAn*juais etc. Quae quum ita sint, profecto nemo contendet, Hermagoram Temnium, Theo-

dori Gadarensis discipulum, quem Quinctiliani etiam aequales viderunt, cum Posido-

nio ¹), qui illo tempore magnam iam nominis laudem nactus erat, disputare potuisse. Quam ob causam fuerunt, qui disputationem illam ad nostrum potius Hermagoram pertinere putarent. At hunc ante Molonem et Ciceronem floruisse supra vidimus. Et cur Strabo, ubi data opera de rhetoribus et philosophis loquitur, ²) qui Rhodi incla- ruerint, et eos etiam, qui minore nominis laude excelluerunt, appellat, Hermagoram ne verbo quidem commemorat? Atque iam eo tempore, quo Cicero Rhodum venit, anno 674 u. c., sedecim fere ab illa disputatione annis ante, et se ad eundem, quem Romae audiverat, Molonem applicavit, neque ulla Hermagorae tamquam ibi viventis mentio facta est, neque omnino eius nomen inter Athenienses oratores et Asiaticos profertur. Ciceronem autem eum, quem in rhotoricorum libris secutus erat, silentio praetermisisse, dum aliorum rhetorum nomina recenset, ³) verisimile non est*). Unde Hermagoram

1) v. c. Spalding. ad Quinct. T. I. p. 349. Westermann. I. I. II. Th. g. 81. II. Meier. J. 1 p. VIII. 35.Contra hunc Pompeius Magnus ex Mithridatico bello reversus Rhodi declamavit.

2) Cf. Posidonii reliquiae doctrinae coll. et illustr. Jan. Bake. Lugd. Bat. 1810. Hic phi- losophus Stoicus Panaetii diseipulus fuit,(Suid. s. v.) quem eirca annum 581 u. e. (173 a. Ch) natum Scipionis Africani minoris familiaritate usum esse constat. Ipse Posidonius scholam Rhodi habuit, et Strabone(XIV. p. 655) teste Erolεsuνοαœo e 2 PG8ꝙ aœlι υοꝙꝓοασειασατσ⁹ο xovravlg ibi factus. M. Claud. Marcello Cs. anno 708 u. c.(51. a. Ch.) Suidas eum Romam venisse narrat. Cf. Orell. Onomast. p. 493. We- stermann. I. I. I. Th.§. 82. II.

3) Inter alios Antiochum appellat, Deme'rium Syrum, Menippum Stratonicensem, Diony- sium Magnetem, Aeschylum Cnidium, Adrumytenum NXenoclem, qui tum in Asia rheto- rum principes numerabantur.(Brut. c. 91.) Quibus non contentus Cicero Rhodum venit.

4) Nam quod Posidonium etiam, quem Rhodi audiisse Ciceronem Plutarchus in vit. Cic. e. 4 (ky OE Pdd 6-roOt s Aro³d⁵ν τ Méaν, 2oν Ik TIOGs 8e. 6ννεςσ⁴⁶ααεν*) affirmat, ipse Cicero non nominaverit, id optime ita explicatur, ut hoe certe in loco ad rhetorum tantum principes animum adyertisse statuamus; nisi forte Posidonius hoc tempore abfuit, Plutarchus autem, qui hune Rhodi docuisse seiret, eum inter Ciceronis praeceptores omitti non posse putavit,