Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11.

de nostro ¹) intelligi voluerunt. Ad illum autem Plutarchum respicere non posse, ex temporum ratione sequitur, quao ex hoc ipso scriptore accurate potest definiri. Quae enim Plutarchus I. I. narrat, ea post Mithridatis obitum facta sunt, i. e. post annum 691 u. c.(63 a. Ch.), ut e narrationis progressu videre licet: 2)Eu rourov, Plutar- chus 1. I. inquit, x6 uεv GrOdrevα v Tr TOdroν v dolcie duiſpey, dg v 16S ML O10drον ¶αι μνυομν τεενμμιεαωννααεαμωαν TIouε JA:8 euddg duε- gevken da rijg Aola els Auloov dꝓolasro. Alοιαιασς t rd ixs? œd aœraoridd Heνos, oorc ,oh uνοαα εοων ν οωοο ri ooslg. Kal pdo els Maruiuunv ⁴tudνοs

(66 a. Ch.) confecit, et oratione pro lege Manilia a Cicerone habita, qua Pompeio bel- lum contra Mithridatem decretum est, in Asiam transiit. Itaque haec disputatio ante eam, quae a Plutarcho commemoratur, habita est. Sed altera quoque disputatio, quam Cic. Tusc. lib. II. c. 25 commemorat, Posidonii morbo paene prohibita, alia atque illa esse videtur, quod ipsa, quae apud Ciceronem exstat, huius rei descriptio aperte docet. Namse,(solebat Pompeius narrare) quum Rhodum venisset decedens(de solenni huius voc. vi et significatione ef. Ellendt. ad. Cic. Brut. c. 1. P. 12 et 13.) ex Syria, audire voluisse Posidonium, sed quum audivisset, eum graviter esse aegrum volui se tamen nobilissimum philosophum visere; quem ut vidisset, molesteque se dixisset ferre, quod eum non posset audire, at ille, tu vero, inquit, potes, nec commit- tam, ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit. Itaque narrabat, eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse bonum, nisi quod hone- stum esset, cubantem disputavisse, quumque quasi faces ei doloris admoverentur, saepe dixisse: nihil agis, dolor, quamvis sis molestus, nusquam te esse confitebor malum. Atque quum ex hac ipsa argumenti commemoratione eam, de qua Plutarchus narrat, ab hac disputatione diversam esse colligi possit, temporis autem definitio apud utrum- que, et Ciceronem et Plutarchum, fere eadem sit, equidem ita statuendum esse arbitror, ut duplicem disputationem fuisse existimemus, cirea idem tempus habitam, Plutarchi paulo prius, ubi eντναν νυαν ⁶οραισοιςν υσοσαααο, Ciceronis paulo post, ubi ex Syria decederet. Alia quidem explicandi ratio exstat, qua Plutarchum utramque dis- putationem, et eam, quae apud Strabonem legitur, et Ciceronis inter se confudisse putemus, ita ut contra Hermagoram iam anno 688 u. c., neque 692, Posidonium dis- putasse dicamus. Ceterum etiamsi hoc statueremus, ad nostram quaestionem de aetate Hermagorae paucorum annorum discrimen nihil faceret. 1) v. c. Ernesti. in cl. Cic. s. v. Hermagoras, et Orell. qui ea repetit in Onomast. p. 282. 2) Cf. e. 41.Eal roꝰro(se. r6*06 6 TLOr-ſios dijypeidey aurois, ör, Mëlddrg rxe ete. 2*