Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

pariter ac Meneclem Alabandensem, ¹) Molonis praeceptorem, iam mortuum fuisse col- ligi poterit.

Ilisce causis inducti et ea potissimum, quod post Hermagoram Molonem flo- ruisse audimus, qui iam anno 674 u. c.(80. a. Ch.) dictatore Sulla ad senatum de Rhodiorum praemiis, adolescentiam procul dubio longe transgressus, venerat, non pos- sumus, quin apud Plutarchum non de ipso Hermagora, sed de disputatione contra ali- quam huius viri sententiam sermonem esse existimemus, quod quidem ex linguae legibus ²) ſieri posse non est, quod comprobemus. Posidonium autem, dialectica facultate tam insignem, ut cognomine A0*joũ ornatus sit, ³) hac occasione oblata artem suam o- stentasse, facile crediderim, praesertim quum eum Aristoteleam potius rationem, quam Ilermagoras reliquerat, 4) summo studio secutum esse audimus. ⁵5)

Quodsi ex totius disputationis connexu ea in unum comprehendimus, quae de nostro Hermagora dici possunt, neque de patria, neque de natalibus, neque omnino de qualicunque vitae conditione quidquam ab antiquis nobis traditum esse videmus. Hloc solum extra omnem dubitationem positum esse existimavimus, aetatem, qua floruerit ille, inter Stoicorum et Peripateticorum principes et Appollonium Mo- lonem Rhodium, altera seculi ante Christum secundi parte, esse constituendam; doctri- nam eius vero Ciceronis aequaliumque tempore Romae potissimum tanto in usu fuisse, ut ille ipse orator in libris, quos de inventione scripsit, nostrum sequeretur.

Itaque quo minora per fontium paucitatem atque ambiguitatem ea sunt, quao de vita Hermagorae novimus, quum aut pleraque apud Senecam, Suidam, Strabonem vestigia ad alterum Hermagoram pertineant, aut ex allis, ut ex Cice-

1) Wetzel. ad Brut. c. 91. 316.

2) Verba haee sunt: xο Eouæνyddον o! rig ανον ou Kurioto duyrirakä- Klsvog.

3) Suid. s. v. ôg Exεαα X[¶ĩ AdAurijs.

4) Quinct. III. I. 15. Cicero in libris de oratore haec communia praecepta, quae in eius- dem libris rhetorieis legimus, ubi Hermagoram secutus erat, reliquit, et Aristoteleam et Isocrateam rationem oratoriam complexus est. Cic. ad Fam. I. 9. 9.

5) Quod Strabo I. p. 71 de geographia narrat, et de arte oratoria diei potest: xoau d 20ri rd lriodoαακν α l rd doucdroreltbovr.