— 7—
quod et quasi terminos constituit, intra quos rhetor noster ponatur necesse est, et discrimen, quod inter hunc et alterum Hermagoram intercedit, luculenter ostendit. Quodsi primum ad Molonem ¹) animadvertimus, hunc iam eo tempore, quo Cicero de inventione scripsit, laudis aliquam celebritatem nactum esse scimus, ²) quae quidem ita aucta est, ut a. u. c. 672 dictatore Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis veniret, 4) quod Ciceroni iucundam eum audiendi praebuit occasionem, ante- quam largiores posset fructus ex eius doctrina percipere. Anno 676 u. c. enim Cicero in Asiam profectus est et Rhodum venit, ubi se ad eundem, quem Romae au- diverat, Molonem applicavit, 4) in Brut. c. 91. 316 summis laudibus ab eo celebratum. Qui quidem locus Molonem multo maiorem natu fuisse, quam Ciceronem, nobis per- suadet, quum nimis redundantem Romanum iuvenili quadam impunitate et licentia re- pressisse et quasi extra ripas diffluentem coercuisse dicatur, ita ut aetatis maturitatem in illo cum scholae Rhodiensis temperantia fuisse coniunctam consentaneum sit. Quae quum ita sint, Molonem sub finem medii seculi a. Ch. secundi, decennio et quod ex- currit ante Ciceronem, natum esse verisimile est. Jam ante eum autem Hermago- ram floruisse, ex illo Quinctiliani loco vidimus, qui Athenaeum quendam parem
1) Apollonius Molo, Rhodius, a priore Apollonio, Alabandis nato, dis:inguendus est. Is postea Rhodum migravit, ibique mercede rhetoricam docuit, a Strab. lib. XVI. p. 355 Malanég vocatus. Cf. Spald. ad Quinct. T. I. p. 430. T. II. p. 453. T. IV. p. 562. Clinton. F. H. from the CXXIVthe Olymp. p. 147 et 157. Ellendt. ad Brut. p. 223. Cic. de or. 1. 17. 75. Westermann. I. 1. I. Th.§. 82. 9. Strab. XIV. p. 655 et p. 660 utrumque disertis verbis distinxit.
2) Cic. Brut. c. 89. 307.„Eodem anno(a. u. e. 666) etiam Moloni Rhodio dedimus ope- ram, et actori summo causarum, et magistro.« Neque ulla causa est, eur hace verba cum Wetzelio, cui Ellendt. I. I. p. 224 suum adiieit caleulum, delenda censeamus, quippe quae ex locis illis in Brut. c. 90. 312 et 91. 316 consarcinata essent. Recte quidem Schneideri opinionem, qui, ne Molo bis Romam profectus videretur, utrumque iter hoc loco(c. 89. 307) iunetum poni malebat, ferri non posse uterque intellexit. At hoc ipsum eos inducere debebat, ut Molonis Romae adventus, Sulla dictatore, ab hoc pri- ore, ubi, ut multi alii rhetores, Romae eloquentiam docuisse videtur, bene distingue- rent, non confunderent.
3) Cic. Brut. c. 90. 312. Ellendt. prolegg. LXXXV. Val. Max. II. 2. 3. Westermaun. I. I. II. Th.§. 62. 16.§. 56. 4.
4) Cie. Brut. c. 91. 316. Quinet. XII. 6. 7.


