—- 6—
esse audimus. Licet enim multos illo tempore rhetores Graecos Romae docuisse con- stet 1), tamen si Cic. Brut. c. 76. 263 et 78. 271 accuratius inspiciamus, non tam de praeceptore et rhetore, quam de praeceptis et disciplina sermonem esse, negari non po- test 2). Neque tamen huic argumento tantam vim tribueremus, nisi praeter Ciceronem aliorum quoque testimoniis induceremur, ut tempus, quo Hermagoras floruerit, paulo altius traheremus.
Illa incerta enim et satis ambigua temporis definitio, cuius supra mentionem fecimus, a Quinctiliano, qui Apollonium Molonem post Hermagoram sceripsisse dicit, arctioribus finibus circumscribitur. Nam in inst. or. lib. III. I. 8. sqq., ubi de artium scriptoribus agit, temporum rationes accuratius secutus, postquam Aristotelem no- minavit,„Theophrastus quoque, inquit, Aristotelis discipulus, de rhetorice diligen- ter scripsit, atque hinc vel studiosius philosophi, quam rhetores, praecipueque Stoi- corum ac Peripateticorum principes. Fecit deinde velut propriam Her- magoras viam, quam plurimi sunt secuti, cui maxime par atque aemulus
videtur Athenaeus fuisse. Multa post Apollonius Molon, multa Areus, multa
Caecilius et Halicarnasseus Dionysius. Praecipua tamen in se converterunt
studia Apollodorus Pergamenus— et Theodorus Gadareus,— cuius au—
ditorem Hermagoram sunt, qui viderint.“ Quem locum idcirco totum exscripsimus,
Hermagorae praeceptis.“ Westermann. 1. I. II. Th.§. 72. 9.„Schueler d. Her- magoras.“
1) Westermann. I. I. II. Th.§. 55 et 56. Ellendt. in prolegg. ad. ed. Brut. Regim. Pr. 1825. p. LXXXVII. ipzum Hermagoram Romae docuisse putat:„Sed multi hac actate rhetores Graeci Romae increbruerunt, ad quos studiosi iuvenes sese conferrent decla- maturi. Tales fuerunt M. Anton. Gnipho ete.— Plurimum autem gloriae Herma- goras Graece docendo meruit.“
2) Haec nunc etiam Westermanni opinio esse videtur, quum(I. I. II. Th.§. 56) dupli- cem illam rationem nominat, qua Romani, Graecos secuti, in ar:e oratoria instituti sint, alteram in scriptis, alteram in ipsa artis magistrorum doctrina positam. „In ersterer Beziehung, inquit, ward der ungleich höhere Werth der älteren— Techniker(Aristoteles, Theophrastus u. Isocrates) bald erkannt— des Hermagoras — Schriften wurden bald zurück gelegt.“— et deinde:„Mündliche Mittheilung ward noch häufiger, besonders in den Schulen Athens u. Asiens gesucht und gegeben, mit dem grösten Beifall, wie es scheint, von Apollon. Molon“.


