Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

c. 669(85. a. Ch.) vel iam 667.(87. a. Ch.) scriptos esse constat ¹). Quodsi ad Herma- gorae aetatem constituendam adhibeamus, quaeri poterit, num Cicero adolescens ipsum audiverit, an eius libros potius ante oculos habuerit, ut ex illo loco Quinctiliani ²) sequi videtur. Illud autem non solum eam ob causam negabimus, quod Cicero iam in rhet. libris de Hermagora tamquam de praeteriti temporis homine et de arte potius, quam edidit, dicit, ³) sed etiam quod nullo in loco hunc praeceptorem appellat, et quum alios eloquentiae magistros laudet, Hermagoram ne verbo quidem commemorat. Quodsi enim cursum Ciceronis in arte dicendi, quem ipse in Brut. c. 89. sqq. describit, accurate persequimur, nullo in loco Hermagoram a Cicerone auditum esse memoriae proditum est. Itaque haec modo constant, Ciceronem adolescentulum iis, quae Herma- goras de arte oratoria scripserit, ut Gorgiae Leontini, Aristotelis et allorum rhetorum libris, Romae eo tempore, quonoctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versaretur, 4) summo studio incubuisse. Et idem Ciceronis aequalibus, C. Sicinio ³) et T. Accio Pisaurensi), contigisse arbitror, quos Hermagorae disciplinam secutos

1) Westermann. I. I. II. Th.§. 65. 3. 2) Inst. or. III. 6. 59.Et si qua est in his(libr. rhet. Cic.) culpa, tradentis est, sive eum movit, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris etc.

1

Unde videmus, Ciceronem scriptis et praeceptis Hermagorae, non verbis quasi vivis esse doctum.

3) Cf. de invent. I. c. 6 sq. quo in loco Hermagoram inter alios artis scriptores, ut Gor- giam Leontinum et Aristotelem nominat. Hermagorae enim aliqua sententia plane non probata, Cicero totam censuram dicit non tam in hominis, quam ia seriptoris cog- nitione esse positam.Neque eo dico, quod eius ars, quam edidit, mihi mendo- sissime scripta videatur etc.

4) Cic. Brut. c. 90. 308. cf. Plut. Cic. c. 3. Eë9'(post bellum Marsieum) 605 eig Grd- 6tv æl rGv Gνιαασστμν μ dενονννκν 1νυιν toν, EAanGε duviu Gidooνος xl τποεν⁊ roiς αάνράαέεν.

5) Cic. Brut. c. 76. 263.C. Sicinius igitur, Q. Pompeii(Rufi) illius, qui censor fuit, ex filia nepos, quaestorius mortuus est, probabilis orator, iam vero etiam probatus, ex hac inopi ad ornandum Hermagorae disciplina. Fuit eum C. Vi el- lio Varrone, Ciceronis eonsobrino, quocum ipse Cicero orator eruditus erat, aetate con- iunctus. ef. Westermann. I. I. II. Th.§. 72. 9.Schueler des Hermagoras.

6) Cie. Brut. c. 78.T. Aecium Pisaurensem, cuius accusationi respondi pro A. Clu- entio,(a. u. c. 688) qui et accurate dicebat et satis copiose, eratque praeterea doctus

1*