Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

insigni testimonio in honore fuisse videmus. Quam ob rem non solum fragmenta illa, sed etiam quae Seneca de Hermagorae arte dicendi scripsit,) ad Theodori discipulum referenda sunt. ²) Nimirum in controv. lib. II. 14, p. 195. ed. Bip.Hermagoras, in- quit, raras sententias dicebat, sed argutas et quae auditorem diligentem penitus affßce- rent, securum et negligentem transcurrerent. Qua in re hunc praeceptoris sui exem- plum imitatum esse ex Sen. controv. lib. II. 9. p. 166. colligi poterit. ³)

Hlermagoras autem, nobilissimus ille, de quo agimus, in Senecae aetatem inci- dere non potuit, quum ne Ciceronis quidem aequalis fuisse videatur. Prima vero illius rhetoris vestigia quaerenti Ciceronis rhetoricorum libri statim in mentem veniunt, in quibus eum Hermagorae doctrinam secutum esse, non solum ex argumento, sed etiam ex disertis veterum testimoniis, maxime Quinctiliani, colligi potest, qui in inst. or. lib. III. II. 18.Cicero, inquit, in rhetoricis Hermagoram est secutus, et III. 6. 59. errorem Ciceronis inde ortum esse suspicatur, quod Hermagoram non recte intellexerit, eiusque exempla, quae ante oculos habuerit, non recte videatur per- pendisse. Hos autem rhetoricorum libros, quos Cicero ipse in lib. de or. I. 2. 5. puero aut adolescentulo sibi ex commentariolis suis inchoatos ac rudes excidisse dicit, a. u.

1) Sen. contr.. I. I. p. 80. Bip. Hermagoras in hae controversia(sc. patruus abdieans) transiit a proemio in narrationem eleganter, rarissimo quidem genere, ut in eadem re transitus esset, sententia esset, schema esset. II. 9. p. 154. II. II. p. 170. H. solebat interdum diu schemata prosequi, interdum breviter et fortius attingere, sicut in hac sen- tentia fecit, cum suspicionem facere vellet, inter raptae patrem et raptorem collusionis, xtrεεεαστ, †ꝓ†ον 6 rig ꝙdοαεεοσς παυνο J08, dg rcνᷣεασς μοd, ww½oòmπκ̈ο iſe †dο⁶eς. II. 14. p. 195. In hac controversia(pater et filius luxoriosi) dixit: d3 rX8 dstvig! raðra Extrdrrovrsg da2*ſaols Eeroο‿μεν. III. 20. p. 146. 147. H. eum miserabilem dixisset pueri conditionem esse, qui infestus novercae et procuratori redderetur, dixit, iam procuratorem clamare: oðuu Eoruu ετεοοg. V. 30. 311.(in con. lugens pauperis filius divitem sequens) H. dixit: urldοαιναμνεέν t⁶ερ Ʒπιντεε, rdatv. ol d e20uG0 rJ ᷣ‿ετι⁶ν etc. praef. lib. III. p. 204. Ad hune non ignobilem declamatorem in altera disputationis parte, ubi de arte Hermagoraedisseremus, interdum revertemur.

Spalding. ad Quinct. T. I. p. 434. et Meier. in ind. schol. in univ. lit. Frid. Hal. e. Viteb. per hiem. 1838 39. hab. p. VII. 35.

3) Seneca enim hoc loco rhetorem quendam, Syriacum, alii, Nigro Brutidio, obiectione ali-

2

qua prolata respondere iubet:primum non apud eundem praeceptorem studuimus, Tu Apollodorum habuisti, cui semper narrare placet, ego Theodorum, cui non semper ete. P P P g P