Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

imperii Domitiani circa annum nonagesimum post Ch. scripsisse videtur ¹), pauci illi qui Hermagoram viderint, sexagenarii fuerint, vel septuagenarii, hunc Theodori disci- pulum sexaginta circiter annis ante etiam vixisse primo adspectu apparet; quod quidem cum Theodori Gadarensis, praeceptoris, aetate optime convenit. IHlunc enim Apollodori Pergameni, qui Augusti magister fuit, ²) adversarium non solum Suetonius ³) et Quin- ctilianus 4) Tiberii Caesaris praeceptorem appellant, sed etiam Strabo⁵) claris verbis aequalem nominat, unde Hermagoram, quippe qui d iscipulus Theodori fuerit, Au- gusti et maxime Tiberii temporibusvixisse patet, quod Suidae etiam testimonio confirmari deinde videbimus.

Itaque Westermannum miror, quamquam utrumque Hermagoram bene novit, tamen non ubique recte distinxisse; ut iam inde apparet, quod, ubi de altero loquitur, (§. 88, 24.) ad ea, quae de nostro disputaverat,(§. 83. 11.) lectorem remittit. Cuius confusionis et illud documentum esse arbitror, quod prioris Iermagorae fragmenta apud Senecam rhetorem exstare putavit.(§. 83, II.) Hoc, ni fallor, oblitus erat, Senecam initio controv. lib. I. dicereJubetis(sc. filii Novate, Seneca, Mela) quid de his decla- matoribus sentiam, qui in aetatem meam inciderunt, judicare, et si qua memo- riae meae nondum elapsu ab illis dicta colligere. Est, fateor, iucundum mihi redire in antiqua studia, melioresque ad annos respicere, et vobis querentibus, quod tantae opinionis viros audire non potueritis, detrahere ipsam temporum iniuriam. Inter tantae vero opinionis viros, quos Seneca audiverit, nonnisi Hermagoras, qui seriori tempore vixit), haberi potest, quem et ipsum artium rhetoricarum auctorem?) hoc satis

1) Cf. Westermann I. I. II. Th.§. 80. Baehr, Gesch. d. röm. Lit. Carlsruhe 1832 §. 264 et§. 265.

2) Strab: XIII. p. 625. Meilcoraæ Es 1dν ο³ναεοσοωωοωνιπ roν Kaidaoos plâla de Bdοστον, ddd⁴να ς τννν‿ 6να ενα[ εvo.

3) vit. Tib. c. 57. Saeva ac lenta natura ne in puero(Tib.) quidem latuit; quam T heo- dorus Gadareus, rhetoricae praeceptor, et perspexisse Primus et assimilasse aptissime visus est.

4) Inst. or. III. 1. 16. Theodorus Gadareus, qui se dici maluit Rhodium, quem studiose audiisse, quum in eam insulam secessiset, dicitur Tiberius Caesar. cf. Suet. Tib. c. 11.

5) Strab. XVI. p. 759 ¼ O roνν½ αꝗ G8600909 6 ανι αμ.ς o.

6) Num idem sit, qui apud Maxim. Planud. G6Xol. sig Gra. T. V. p. 337. Walz. Eonaxy- 0g 6 vEGrEOO9 appellatur, deinde videbimus.

7) Strab. XIII. 621.