—-— 2—
ibi orta diu viguit, cuius inter praeceptores inprimis Hermagoras ¹) rhetor et Apol- lonius Alabandensis, cognomine Molonis, excelluerunt. Quorum ille quum non solum, ut alter, primam fere summi Romani oratoris institutionem certe scriptis suis in se susceperit, sed etiam velut propriam in arte oratoria viam fecerit ²), vitam eius et in- genium artemque accuratius describere, operae pretium videtur esse.
Is autem ipse, cujus doctrinam Ciceronem in rhetoricorum s. de inventione libris, qui vocantur, secutum esse constat ³), diligenter a duobus aliis eiusdem nominis hominibus distinguendus est.
Nam Quinctiliani iam temporibus noster cum aliis confusus esse videtur.„Sunt inscripti in inst. or. lib. III. 5, 14. inquit, nomine Hermagorae libri,(qui confirmant illam opinionem) sive falsus est titulus, sive alius hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac re mirabiliter multa composuit.“— Quare ne hac ambiguitate impediamur, neve in alium transferamus, quae nostri sint, et in nostrum aliena, ante omnia eum, de quo disputamus, a reliquis seiungere opus est; et primum quidem ab Amphipolitano, quem Suidas s. v. commemorat, qui Eouxyò- oag, inquit, Au ꝓποα, 16οωρο, ανλτν TOααd dανοο Moox d, xsl rvxde᷑ τoον, axurov Zor¹(leg. Eri) docᷣαomσa, xεob doοslag daœuμ‿s, quem a nostro diversum esse, eo facilius est intellectu, quo minus illo tempore is, qui phi- losophiam profitetur, cum rhetore confundi potest,(licet philosophi interdum, ut Po- sidonius, de arte dicendi disputarent) neque scripta illius cum libris rhetoricis nostri quidquam commune habent, praeterquam quod, quantum equiĩdem scio, nos omni huius philosophi notitia plane destituti sumus.—
Alia causa alterius est Theodori Gadarensis discipuli, cuius aetatem et quae omnino de eo constent, propius circumspici necesse est, priusquam de nostro decernamus. Premum igitur ea, quae Quinctilianus ⁴) his verbis memoriae prodidit: „plura Theodorus scripsit, cuius auditorem Hermagoram sunt, qui vide- rint“, recte reputantibus hunc sub Augusto et Tiberio vixisse consentaneum videbitur.
Nam ut inter aequales Quinctiliani, qui institutiones suas oratorias sub finem
1) Hac casus nominativi forma uti licebit, quamqquam Ciceronem Quinctilianus inst. or- lib. I. 5, 61. Hermagora, non Hermagoras dixisse affirmat.
2) Quinct. inst. or. III. I, 16.
3) Quinct. III. 11, 18.
4) Inst. or. III. 1. 8.


