Aufsatz 
Commentatio de Hermagora rhetore / scripsit Carolus Guilielmus Piderit
Entstehung
Einzelbild herunterladen

I. DE HERMAGORAE VITA.

Graeciae inprimis Athenarum libertate fracta eloquentia quoque concidit, li- bertatis socia et alumna, quae quum intime cum republica coniuncta esset, hac labe- factata et ipsa obmutescere coacta est. Athenis ¹) circiter centum et quinquaginta annos viguerat, quum patriae pernicie bene intellecta antiquam reliquit sedem, quae tutum domicilium ipsaque dignum praebere non amplius videretur, et ad orientem versus et ad occidentem refugium quaesivit, ubi flos, qui flaccescere coeperat, novo splendore revirescere posset.Nam ut semel, Cicero in Bruto ²) dicit, e Piraeo elo- quentia evecta est, omnes peragravit insulas. Et primum quidem ad orientem sese convertit, cuius indolem atque naturam qualiscunque fuit, sibi adjunxit. In quas au- tem partes distributa est, quarum altera, ut Cicero eodem illo loco inquit,ita pere- grinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus, omnemque illam Atticae dictio- nis quasi sanitatem perderet, ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi quidem, nec celeritate, nec copia, sed parum pressi et nimis redundan- tes« ³). Altera Rhodum commigrarit, sanior ¹) et Atticae sanitatis) similior. Schola

1) Cf. Cic. Brut. c. 13. Vell. Paterc. I. 18. Ruhnk. hist. crit. p. XXXVI. et omnino Westermann. Geschichte der Beredsamkeit in Griechenland und Rom. I. Th. Gesch. d. gr. B. Lpzg. 1833.§. 76. p. 164. 54d. II. Th. Gesch. d. röm. B. Lpzg. 1835.§. 55 P. 130.

2) c. 13, 51.

3) Cic. Brut. c. 95. Orat. c. 8. de opt. gen. or. c. 3. Quinet. XII. 10. 17.

4) Cic. Brut. c. 13, 51. Quinct. XII. 10, 18. sqq.

5) Dial. de orat. c. 25. ubi cave aliter legas, quam sanitatem.(f. quae Petersen de Boetticheri edit. Berl. 1832 in: Zeitschrift für d. Alterthumsw. mens. Aug. 1833 N. 99. 100. disputavit.

1