Aufsatz 
Veterum philosophorum de summo bono sententiae cum doctrina Christi comparatae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

est illud, quod ponimus a civili scientia expeti et quod omnium rerum, quae in actione versantur, summum appellamus bonum? De nomine inter plurimos fere convenit: bea- titudinem enim et multitudo et eruditi politique homines dicunt. Bene autem vivere et bene rem gerere idem, quod beatum esse, existimant. Sed quae sit beatitudo, de ea re omnis est controversia neque vulgus et. sapientes inter se consentiunt. Nobis summum bonum perfecium quiddam esse videtur et se ipso contentum bonisque omnibus per se eumulatum, et rerum omnium, quae in actione versantur, extremum ⁴4⁷7). Ut vero planius, quid sit beatitudo, ostendamus, opus ac munus hominis inquirendum esse vi- detur. Omissis omnibus, quae nobis cum stirpibus et plantis et cum animantibus sunt communia, relinquitur vita quaedam ad actionem apta ejusque propria, quod praeditum est ratione. Haec vero vita in hominis animo et mente quaerenda est. Opus igitur bominis erit functio muneris animi rationi consentanea, quo munere bene et praeclare fungi est boni viri. Quodsi res ita se habet, hominis bonum erit functio animi virtute directa, ac si plures sint. virtutes, virtnte optima ae perfectissima. Virtus igitur, virtus humana imprimis est assequenda. Atque is quidem, qui ad rempublieam administrandam vere idoneus est, in virtutis studio maxime exercitatus esse videtur. Virtutem autem humanam non corporis, sed animi virtutem appellamus. Quod si haec ita se habent, nimirum, ut eum, qui oculos et totum corpus curaturus est, oculorum totiusque corporis naturam oportet habere perspectam, sic eum, qui ad reipublieae gubernacula faturus est aptus, ea, quae ad animum pertinent, quodammodo scientia eomprehendisse oportet, atque eo quidem magis, duo majore honore digna, quam medicina, scientia civilis est. Virtus autem moralis, quae hominem decet, consuetudine et usu acquiritur, agendi seilicet, non comtemplandi. Non enim quid sit virtus, quaerimus ut cognoscamus, sed ut boni efficiamur, quia alioqui nihil ad beatitudinem conferret. Hominis virtus est habitus, quo homo et bonus fiat et munere suo bene fungatur; habitus, ad consilium agendi capiendum aptus et expeditus, in aurea quadam mediocritate positus, quae ratione est definita. Sicuti vero disciplinis omnibus quam maxime praestat doctrina de civitate optime constituenda et administranda omnibusque artibus ars politica antecellit, ita omnium virtutum praestantissima est ea, quae plurimum valet ad augendam salutem publicam. Ex his aliisque in Ethica explieatis Stagiritae sententiis summum bonum in animi honis i. e. in sapientia et virtute s. in absoluta ratione, vita integra et per- fecia ponendum esse patet. Reliqua autem bona, corporis et fortunae, minime esse . spernenda, licet primus locus actioni virtutis tribuatur, censet Aristoteles, cujus sen- tentiam secuti Peripatetici beatam vitam in sapientis potestate positam esse fatentur, beatissimam negant.) Hanc Aristotelis et Peripateticorum doctrinam multis quidem in partibus cum Christi doctrina consentire, in una antem eaque primaria parte longe discrepare, non. difficile est intellectu. Aristoteles enim de hujus vitae tantum felicitate, Christus de coelesti beatitudine loquitur. Ille beatitudinem in sapientis potestate positam non pendere a Deo, Christus sine Deo neminem esse beatum posse docet.

4**) Cic. de Fin. Cf. Ritter Gesch. d. Phil. Cic. Tuseul. *³) Acad. Qu. II. 45. De Fin. V. 3. sq.