Aufsatz 
Veterum philosophorum de summo bono sententiae cum doctrina Christi comparatae
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

contemplatione perspexisse sibi videretur, eandem minoribus litteris animo nostro 8. 1ικιοισι⁶σ quasi insculptam nos sequi jubet ³²). Quem secuti Stoici rationem diis hominibusque communem, in illis consummatam, in nobis consummabilem agnoscunt et eam voluntatis vim homini concessam esse statuunt, quae omnia virtutis impedimenta possit superare. Virtus autem Stoicis nihil alind est, nisi affectio animi constans in ho- nesto conveniensque naturae perfectae, sive rationis absolatio, natara in se perfecta et ad summum perducta ³³). Vitam heatam Stoici in hoc uno positam existimant, ut in nobis perfecta sit ratio. Summum bonum dicunt consentire naturae, quod ita inter- pretanturt vivere cum intelligentia earum rerum, qnae natura eveniant, eligentem ea, quae eint secundum naturam rejicientemque contraria ³⁴). Stoieis praeter honestum nihil est in bonis, virtusque sola commendanda dux ad bene beateque vivendum. Nibil censent virtuti deesse eamque per se sine ulla vel praesentis vel speratae volup- tatis utilitatisve mereede expetendam esse statuunt. Equidem non excludunt honestis- simam illam voluptatem, quam virtutis conscientia et constantis animi tranquillitas praestat, sed negant ad hoc gaudium sapientis voluntatem esse dirigendam, et fontem ejus, ipsam virtutem, sequi jubent. Animi] illud gaudiam, ut Stoicis videtur, non repit, sed'sequitur honestas actiones ³⁴). Stoicorum ex fontibus hausit Cicero, quae praeclara tradit in disputatione de officiis praecepta. Pormam honesti et tanquam faciem depingens Marco filio:Sapientia, inquit, si oculis cerneretur, mirabiles, ut Plato ait, amores excitaret sui ³6). Omne autem, quod est honestum, Stoicis quatuor partium oritur ex aliqua: aut enim in perspieientia veri sollertiaque versatur, aut in bominum societate tuenda tribuendoque suum euique et rerum contractarum fide, aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore, aut in omnium, quae funt, quaeque dieuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia(ꝓ†οσνκνοσσςσ, Jiεαμοσν deννοα⁵α, Gιισοον)**). In hoe honesto quaerenda est vita beats, quae constat in animi constantia, tranquillitate, sequabilitate. Si quis igitur vitam beatam vult con- sequi, effieere debet, ut rationi obediant appetitus, omniaque removeantur, quae illam animi constantiam perturbare videantur. Ad en autem, quae hominum animos misere cruciant, pertinent metus mortis, corporis dolores, animi aegritudo et reliquae pertur- bationes, de quibus Cicero in Tusculanis Disputationibus disserit. Remotis his omnibus, quae animi constantiam turbent, virtus ad beatam vitam se ipsa est contenta 2s). Longe igitur alia mens est Stoicis atque Epicureis, ubi agitur de honesto. Stoicorum sensu accipiamus Horatiana illa:

¹²) Cic. Nat. D. I. 14, 36. Diog. Laert. VII. 38. Senec. Ep. 92. De benef. IV., 7.

³³) Cic. Leg. I. 8, 25. Beier ad Cic. Off. tom. I. p. 324. 1.

33) O oy,uες Tf gude Eijr, oneo dorh nar' doeru dir. Diog. Laert. VII. 8. Cie. Fin. II. 11, 34. Stob. Ecl. Eth. p. 138.

3⁵) Inperſua dya9. Diog. L. VII. 94. Beier ad C. Off. I. I. c. 2.

3⁰) Plato in Phaedr. C. 65.

³⁷) Cic. Off. I. 5.

³³) Tusc. D. V. Cf, Kühner Prolegom in Tusc. D.