Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

101

Idem vero, victoria apud Chacroneam reportata, ut et Thebanorum opes frangeret gratumque Atheniensibus faceret, et libertatis vindex esse Graecis appareret, quum alios Bocotorum exsules, tum Platacenses in patriam restituit(Paus. IV, 27, 5. IX, 1, 5). Qui quum haud ita multo post pugnam 7% Metageitnionis die factam praesidium Thebas de- duxisse Oropumque Atheniensibus reddidisse videatur(cf. Brueckner I. I. pag. 295), Pla- tacensibus quoque eo ipso anno agrum redditum esse probabile est. Ita Philippi regis beneficio restituti cum ceteris Bocotis praeter Thebanos in gratiam videntur redisse. Cuius rei testis est Pausanias(IX, 5, 4. ι οιτ νεα‿ο). 1. I.), ex quo loco apparet, cum ceteris Boeotis Plataeenses iam ante annum 5315 societate iunctos fuisse. Thebanos vero odiis adeo persequebantur, ut, quum Alexandro M. Thebas anno 355 expugnanti adfuissent, non solum de Thebanorum iniuria multum conquererentur(Plut. vit. Alex. 11), sed victis etiam popularibus vel acerrimos hostes sese praeberent foedamque crudelitate victoriam redderent. Qua expugnatione utrorumque res magnopere mutatae sunt. Pla- taeenses enim, antea a Thebanis agro eiecti, tum agri Thebani, suis incolis vacuefacti, parte aliqua ab Alexandro aucti sunt(Arriani exped. Alex. I, 9: ls(uα‿νμραεμις) di u GrOεννεκ. zd να τἀς ιας ³ϑιάιαεαεναα. Iam vero ipsum oppidum, quo ad id tempus Platacenses caruerant, socii, qui agri Thebani participes facti erant, restaurare constitue- runt(Arrian. I. I. IArας αυασενασσα να τινεςασι εeενυυασσσ³⁶τέμμαα) sed, nescio qua de causa, per proximos annos opus propositum non perfecerunt. Alexander enim Magnus, quum anni 35 1 autumno Persas ad Arbelam praeclare vicisset, literis ad Platacenses datis Plataeas se restauraturum esse pollicitus est. Cuius rei testis est Plutarchus(vit. Alex. 54): 701x% d Trαedi, ri 1τ⁶ η ⁶⁴νοιτ³ονμαεν, drο τνν Qπυιεοσυν ο τπμάαάενεε ατνν εναeπάέ̈εασαααασ ος EAnGανν ꝙ̈eο τ εεν˙νεεας αμασαα̈εασφeσꝙων.

Sed ne Alexandri quidem literae auctoritasque perfecerunt, ut moenia eo tempore restituerentur. Postero enim anno Agis, rex Lacedaemoniorum, bellum Macedonibus mo- vit. Qua re seu Antipater ipse, quem Macedoniae Alexander praefecerat, seu ii, quibus praeter eum regis mandata exsequenda erant, mihi videntur impediti esse, quominus par- vae civitatis moenia restaurarent. Omissum vero opus, dum Alexander in ultimas terras profectus ad Oxum Indumque bellum gerit, in tantam oblivionem abiit, ut Plataeenses per sex etiam posteros annos civitate munita carerent. Quam ob rem non est, quod miremur, anno etiam 350 Plataeenses Athenis superstites fuisse(cf. Aeschines contra Ctesi- phont.§. 162 pag. 76 Steph.). Sed ipse Alexander, quanquam maximis negotiis occupatus, promissi dati adeo memor erat, ut, ex India Babylonem reversus, anno 5324° Plataearum moenia reficeret. Plutarchus enim(vit. Arist. 11) haec memoriae prodidit: rαντκν ον τν qaAoriεαᷣανOCO+ςαταεααν◻ντ σëωνεει mιεοιιε⁶ρ ⁷έ̈εέασασρσα, drs Aiεεασeσ⁴οοπᷣ⁷ν ‿αάμ☚α

26