100
0 1 1εε) deεerα μαά̈νοιπηπαισ Quibus verbis Plataeenses eodem atque antea iure apud Athe-
nienses fuisse mihi videtur indicare(cf. Pausan. IX, 1, 5).
Neque tamen propter hoc beneficium causa Platacensium obsolevit; sed ubi vere anni 57 12 Spartae iterum de communi Graccorum libertate agi coeptum est, civitatum Boe- oticarum vel maxime ratio habita est. Quibus quum Thebani libertatem se reddituros esse negassent, et de communi foedere exemti, et a Lacedaemoniis bello lacessiti sunt(Xenoph. Hist. Graec. VI, 4, 5. Diod. XV;, 51). Sed tantum abfuit, ut hoc bello opprimerentur, ut victoria ad Leuctra reportata mirum in modum augerentur. Quam ob rem Plataeensi- bus ad mortem usque Epaminondac, quem Thebanis incrementi auctorem fuisse constat, ne ulla quidem redeundi spes relinquebatur. Neque vero post pugnam Mantineensem, quum inter omnes Graecos exceptis Lacedaemoniis pax conveniret(Diod. XV, 89. Plut. vit. Agesil. 55), de Plataeensibus restituendis quidquam videtur actum esse. Thebani certe civitatum Boeoticarum imperium, quod armis sibi pepererant, integrum retinuerunt. La- cedaemonii quidem libertatem civitatum subditarum a Thebanis repetere non desierunt, (cf. Demosth. pro Megalopol. pag. 209. ed. Reisk.(axe dανeνυο—⁷1οτ(w⁰ν,⁴εενοιιο ν oχmmο⁶ν sed cladibus antea acceptis debilitati et sociis privati magis verbis quam armis ea de re egerunt. Praeterea quum et ipsi Messenios Megalopolitanosque libertate uti vetarent, non quod libertatis vindicandae studio, sed quod dominationis libidine permoti essent, civita- tum Bocoticarum causam videbantur suscepisse(cf. Demosth. I. I. oux iνα Oeomτt œ‿τotxi- 9,900G,ν εμιeπο mτιοιιενοι τν σνυꝓνσν, α Teα LLeAOr6ν⁴σν oέ moῦecvros r0GQ ⁷nc) Quam ob rem Athenienses, quanquam Plataeenses reducendos esse censebant, tamen La- cedaemoniis, ne quid opum his adderetur, veriti, adiungere sese noluerunt(cf. Demosth. I. I. pag. 208); sed, quum ex anno 358° socüs navalibus carerent, contra Thebanos opi- bus florentes graviter quidquam agere ausi non sunt.
Tantum vero aberat, ut causam Platacensium omitterent, ut Aeschines anno 5460 ad Philippum, regem Macedonum, de pace ab Atheniensibus missus multa de exsulum Boe- oticorum iure, Thebanorum iniuria ageret(cf. Bruckner. König Philipp pag. 175). Ad quae rex civitates a Thebanis eversas restituturum se esse quum respondisset, Aeschines haec aliaque, quae ex rege audiverat, referens, summo gaudio populum Atheniensem af- fecit(Bruckner I. I. pag. 179. 180). Sed regem eo tantum consilio egisse, ut Athenien- ses mitigaret, hrevi apparuit(Demosth. de fals. legat. pag. 5375 ed. Reisk.). Nam Phocensi- bus devictis, quum ex eius arbitrio res Boceoticae penderent, civitates a Thebanis ante dirutas non modo non restituit, sed etiam tantum gratiae Thebanorum tribuit, ut earum civitatum, quae superstites erant, Orchomenios Coronensesque, qui cum Phocensibus contra Thebanos fecerant, perderet. Qua re Plataeensibus redeundi spes plane adem- ta est.


