Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

* 3 Leᷣdorra rijs Aoias... TE ½ε 8 O&l 1 IIIœraiς, dveiεενν Oννανναeο ur vnouros, ör³ 1 cινν⁶σ μσσαεος 2Arππ)εd DTIœratedt. T. 1. Quae gratia quo tempore Platacensibus relata sit, quum Plutarchus accurate deſinire

omiserit, dubitantibus nobis, utrum ad annum 328n, an ad annum 524, eam referamus

inm

n, quo Alexander vita decessit, duae tantum annis 328°et 524° Olympiades actae sunt), optime

(nam ex anno 551°, quo victoria Arbelensis reportata est, usque ad annum 5325

succurrit Diodorus, apud quem(XVIII, 8) haec leguntur: 1leεε⁴αeεοο ⁶σνει L06ν 0 1800* s 18 eurse.. droyαυν Ʒσeυινν τμαιινναυνμναεν, S Te pe» si Hνιάἀ Nixνeνοα τν rcye irνν, dods 2/rισντQ τεο⁴ τνς ²εαον(τνρράννσάασν* raυννπινQνmÿε ττοstt,e y n r yνοεν dέ⁴ zoν v1x,Gαετοο ννυυιαιαας e‿μιιαισονναε roε IT**εοσν(cf. Droysen Alexander der Grosse pag. 527). Quo loco ea sententia, quam supra de moenium restitutorum tempore proposui, plane confirmatur. Clintonem(fast. Hell. pag. 396 not. x) autem, qui Pausaniae loco(IYX, 5, 4.Hrirc oi IWœrcades 2eu*ον) nixus anno demum 53150 Plataeas restitutas esse censet, quod locum Plutarchi(vit. Arist. 11) ignoraret, ita iudicasse existimo. Nam locus ille Pausaniac a Clintone laudatus quodnam tempus spectet, ambigitur; sed ut eum ad exsilium ultimum referri permittamus, ne ita quidem Clintonis sententia probatur. Ipso enim hoc loco, qui apud Pausaniam(IX, 5, 4) exstat, non de Plataeis restitutis, sed de Platae- ensibus in patriam reversis mentio fit. IHlis vero iam anno 358° redeundi copiam factam esse, Pausanias loco quodam(IV, 27, 5. 2uπνταωάs*εέν Bo‿x d aieeou... zc oi IIarcueis. Cf. IX, 1, 5), quem locum ipse Clinton laudavit, memoriae prodidit.

Anno igitur 324° posteri illorum Plataeensium, qui de Graecis contra Persas pugnan- tibus optime meriti sunt, a rege, qui et ipse Persas praeclare vicit, ob maiorum merita munus magnificentissimum tulerunt, quo, ceteris Bocotis foedere adiuncti(cf. Paus. IX, 5, 4), per otium inde videntur usi esse. Nam tempore inde exacto a Platacensibus pauca gesta sunt memoratu digna.

Ita haec civitas, ante annum 519 n ignobilis, quum per centum fere annos gratiam famamque apud Graecos sibi peperisset, per centum annos gravissimis calamitatibus labo-

rasset, in idem, quo antiquitus usa est, otium rediit.