Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

§. 3. Alterum Plataeensium exsilium.

Platacenses, ubi anno 587 in patriam reversi sunt, honorarium illud civitatis Atticae ius, de quo antea mentionem feci, mihi videntur retinuisse. Quod ius, quum iidem deinde ad annum usque 376" cum Lacedaemoniis contra Athenienses fecissent, labefactatum quidem, sed non lege ad populum lata abrogatum esse probabile est. Itaque hi, ubi se- dibus subito eiecti sunt, fore sperantes, ut sibi, qui omnes vetere amicitia, multi affinitate cum Atheniensibus iuncti essent, illo civitatis iure apud eos uti liceret, Athenas confuge- runt. Neque hanc de iure civitatis sententiam Xenophon(Hist. Graec. VI, 5, 1) quum Platacenses qilous öyras appellat, mihi videtur improbare. Quem, quoniam neque vox 1000treiç eo tempore Graecis iam usitata esset, neque Platacenses cives Atticos appellari par esset, nomine: qiot, quod vario sensu intelligi posset, ideo usum esse coniecerim, ut necessitudinem et ex honorario illo civitatis iure et ex affinitate natam significaret. Sed alio etiam consilio Platacenses permotos esse censeo, ut Athenas sese reciperent. Ibi enim earum civitatum, quae ex anno 578 9 libertatem communem a Lacedaemoniorum dominatione tuendam susceperant, conventus agebatur(Diod. Sic. XV, 28.0 ν Gυυέσο G.mεeοέπσνQ mQw˖́Guε⁶α2αέεeιν... 29 7r0OgeAd30»Trol* 100 Oious enl* 10 10 ν0 νoOf dνυ⁶ο. Quam ob rem Platacenses id spectasse coniicio, ut ad hoc legatorum concilium quaeri- monias de Thebanorum crudelitate deferrent et, ut sibi quoque ex foederis inter illos pacti legibus(Diod. XV, 28: T⁴αασς ι⁴μιμ⁴ςςσειιυ α οο⁶α⁵ονε) libera civitate uti liceret, expeterent. Qua de re fidem nobis facit Isocrates(Plataic.§. 21. pag. 300. Steph. o⁵ν ατον 3roν⁴ςε αυνε⁴ σονν..0 ν dnO 10ν ειποαφeινμιέeνο τπταιυ αmλοεμνοωνε A³⁴α τνι rouαα π τοτν εένλεεν ds dε⁴ςν Sοeeusd‿us) quum dicit, Thebanis non re peracta fa- cinus coram concilio sociorum excusandum, sed, antequam ipsi rem aggrederentur, so- cios ea de re consulendos fuisse. Quo ex loco non solum id cognoscitur, concilium Grae- corum, quo tempore Plataeae dirutae sint, Athenis actum esse, sed etiam a Thebanis ante orationem ab Isocrate seriptam excusandi excidii causa legatos ad id concilium mis- sos esse. Orationem vero ipsam paucis mensibus, postquam oppidum excisum sit, serip- tam esse, ex ea miseriae adumbratione, quae ibi inveniatur(§. 46 50. pag. 5305. 506: G./ τοοQοοιντεε πα ⁶οαισ⁴αεασ· censeo apparere. Itaque legatos Thebanorum haud ita multo post Plataeas dirutas, quum exsules apud Athenienses sociosque de iniuria accepta con- questi essent, ad concilium missos esse verisimile est.

Quae ratio temporis si probatur, non est, quod Diodorum verbis: zνπε οmππσοεμτsαᷣς rννο did ννν ƷƷνοτενπτα roν dννον(1. L. XV, 46) temere usum esse incusemus. Plataeenses enim, dum redeundi copiam sibi fore sperarent, honorario quidem illo civitatis iure, quod 1wdcei

graece appellatur, usos esse, in ipsorum vero Atheniensium numerum relatos non esse