97
sanias videtur recte exposuisse, Plataeenses, quum dissidium inter ipsos et Thebanos or-
tum esset, pacis Antalcideae legibus usos esse, quibus causam suam contra Thebanos defenderent. Ipse enim Isocrates, ut calamitatem Plataeensibus contra ius atque pacta acci- disse demonstret, his ipsis pacis Antalcideae legibus utitur. Nam verbis: öO νQ êBA ασάω˙εννμα quae saepissime in oratione inveniuntur(§. 5§. 65 seqq.) pacem Antalcideam significari ex loco quodam orationis(§. 10 pag. 298) dilucide apparet. Ibi enim eadem, quae in pace Antalcidea scripta erant:„d μοις ⁴ο τἀς 1ε ⁴⁵σ⁴ς τινε—μπα‿νενν‿α τds εμενααςν ατον⁴eμους el(cf. Xenoph. Hist. Graec. V, 1, 31) in pactis(604e6G-*⁴ GνϑQκαας) esse di- cuntur.
Praeterea Isocrates ipse Thebanos, postquam Plataeenses suae ditionis fecissent, acerbiore in dies imperio usos esse, neque zœr ά πατοια εαόιντπτάννιν 0 w, sed ex arbitrio rem Bocotorum publicam administrasse videtur indicare. Qua de re conferas §. 5. 8. 19. 55 pag. 297. 298. 300. 305. Steph.
Restat, ut de tempore videamus, qua de re Isocrates praeter illa, quae supra adtuli, certi nihil proponit. Sed quum Xenophon, id quod demonstrasse mihi videor, Plataeas neque ante anni 574“ aestatem, neque post anni 371“ ver excisas esse doceat, Socra- tides autem, quo archonte Diodorus excidium factum esse narrat, et Asteus, quo archonte rem gestam esse Pausanias tradit, per annum 575 ita munere perfunctos esse constet, ut ille anno ineunte, hic anno exeunte summus Atheniensium magistratus esset, ego qui- dem, anni 5375 aestate, quod tempus a pugna Leuctrica tribus annis distat, Plataeas dirutas esse censeo, qua re Diodorus et Pausanias inter se dissidentes conciliari fere vi- dentur(cf. Sievers. Gesch. Griechenl. pag. 211).
Quae quum ita sint, in hunc fere modum res gestas esse existimaverim: Anno aut 376 9 aut 375° Platacenses, quum praesidium Lacedaemoniorum aut sua sponte abis- set, aut dimissum esset, ex pacto haud iniquo in Thebanorum fidem potestatemque sese per- miserunt. Hi vero ubi gravius, quam par esse videbatur, principatu seu imperio uterentur, Plataeenses pacis Antalcideae legibus causam suam defendere conati sunt. Quam, quippe quae ab ipsis pacis auctoribus Lacedacmoniis rupta esset(eo enim sensu ca, quae apud Pausaniam IX, 1, 5 inveniuntur, accipienda esse censeo), quum amplius valere Thebani negassent, Platacenses auxilia externa seu Atheniensium seu Lacedaemoniorum circumspi- cere coeperunt. Thebani autem ut illorum defectionem anteverterent, dolo usi civitatem renitentem anni 375“ aestate, non denuntiato antea bello, armis oppresserunt. Quo facto incolis, quanquam de renovanda societate agentibus, quoniam fidei eorum parum ſidebant, in patria resistere non permiserunt, sed eosdem iureiurando adactos, in posterum se Boeotiam non ingressuros esse, agro pepulerunt, ipsum oppidum, exceptis deorum delu-
bris, devastarunt. 25


