Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

96

esse existimo, si, quae quisque illorum seriptorum tradat, cum ſis, quae Isocrates ora-

tione pro Platacensibus scripta indicavit, conferam. Haee enim oratio ad id, de quo agitur, tempus proxime accedit, quum eodem anno, quo Plataeenses pulsi sunt, scripta esse videatur. Plures enim ipsius orationis loci(Plataic.§. 11. pag. 208 Steph.§. 35 59 pag. 502 et 303 Steph.) eam, quo tempore inter Thebanos et Athenienses so- cietas intercesserit, i. e. ante anni 3710, ex quo illa societas soluta est, factam esse probant. Unus autem eiusdem locus(§. 21 pag. 500 Steph.) documento nobis est, Isocratem haud ita multo post quam legati Thebanorum ad excusandum facinus missi Athenis adessent, orationem perscripsisse. Haec omnia me adducunt, ut Isocratem di- gnissimum esse censeam, quem de historicorum fide velut arbitrum appellemus. Qua de re id solum monendum est, hunc, quippe qui Plataeensium causam patronus agat, his ipsis quae conducerent, quam quae vera essent, exponere maluisse.

Ac Xenophonti quidem et Plutarcho, tantum abest, ut Isocrates repugnet, ut eo- rundem auctoritates confirmet. Cuius rei testimonio haec sunt:§. 5. pag. 297 St.: 096 Joulelas AeεrLas ruxer 1S⁴⁵εiεεν.§. 8 pag. 298.(6*) diναςeν dτιν υινςο ντυου 1 S ½1 ℳε⁴ανν(r eρυνννε☛εεέν durο*ες ⁵έαιοσνμεμ) deυας αεεισεσι rd 11ℳ01.s. Verba autem(§. 9. pag. 298) Aει⁶ν ωνςειυ νεμαυ νν 16εν dνς oloi 1 οα⁶ει significare mihi videntur, Plataeenses nunquam permotos esse, ut sua sponte in Thebanorum di- tionem permanerent; minime vero nunquam cosdem in Thebanorum ditionem pervenisse. Verbis denique(§. 16. pag. 299) oddο 16ανκ εναάαανοο⁶αe T0⁴⁵ευνο εα τς τι³εας τς uεεενοαασςνπιονμνέτασοι adπιð Isocrates, ut ego quidem censeo, non vere, sed rhetorice usus est. Quae verba ita mihi videntur interpretanda esse: Si Thebani, quod societatis Laconicae studiosi fuissemus, arma nobis se intulisse dicunt, non magis nos, quam multas alias civitates, quae Lacedaemoniis subditae fuerunt, incusant.

Diodoro autem, Plataeenses societatis Atticae studiosos fuisse narranti, Isocrates contradicit. Nam quum e re futurum fuisse appareat, ut Platacenses id societatis At- ticae studium appellarent, Isocrates non modo ea de re nullam facit mentionem, sed etiam studium societatis Laconicae plataeensibus crimini datum esse(§. 27. pag. 301. cf.§. 21) indicat. Qua ex re id certe conficitur, nulla prorsus societate Plataeenses ante quam pulsi sint, cum Atheniensibus iunctos fuisse. Quae si obtinuisset, neque Thebanos, ut qui ipsi societate Attica tenerentur, Plataeensibus arma inferre, neque Athenienses so- ciorum pulsorum negligentes esse par fuerat. Ea vero, quae de Plataeensium calami-

tate apud Diodorum inveniuntur, Isocratis auctoritate optime comprobantur(ef. Plataic.

§. 46 seqq.)

Ea denique, quae apud Pausaniam de causa excidii leguntur, ad Isocratis oratio- nem non convenire, ex illis, quae de Xenophonte adtuli, satis patet. Verum tamen Pau-