Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

91

daemonii legatos multarum civitatum Spartam evocarunt, ubi de liberandis Graecis

ageretur. In pacis enim legibus hoc quoque scriptum erat, ut omnes Graecorum civi-

tates, extra Asiam positae, et magnae et parvae in libertatem restituerentur(Xenoph. hist. graec. V, 1, 531). Quae lex, quum eo spectaret, ut iis Graecorum, qui Lacedae- moniorum principatui repugnaverant, civitates subditae eriperentur, Athenienses, T heba- nos, Argivos maxime offendebat. Sed quum Athenienses et regis Persarum auctoritate moti et insularum aliquot dono deleniti, in propositas pacis leges concessissent, The- bani etiam minis Agesilai adacti sunt, ut subditis civitatibus libertatem se reddituros esse, pollicerentur. Quo facto Athenienses existimaverim priores proposuisse, ut Platacensi- bus etiam ager redderetur; Lacedaemonios vero, ut et acerrimi libertatis vindices esse ap- parerent, et opes Thebanorum imminuerent, hanc sententiam libenter suscepisse. Ita factum esse censeo, ut Platacensibus, quanquam ad cos, qui non subditi, sed agro eiecti essent, le- gis beneficium non pertinere videretur auctumno anni 3279 ager et civitas redderentur. Nam (Paus. XI, 1, 5) Plataeas per pacem Antalcideam restitutas esse tradit. De qua, quum aestate anni 387 actum esse Sieversius probaverit(Gesch. Griechenl. pag. 587§. 8) non est, cur dubitemus, quin eodem anno Plataeenses in integrum restituti sint. Quae sententia confirmatur iis, quae apud Xenophontem(Hlist. Graec. V, 1, 56οτονμαονςαν⁵⁹έ... rds Bouααπ⁴⁴ασ επειςι ετειιιοασωQπ. 2, 1. 100 de πQ 0νοι⁶τι... 80Eey. z. J.) leguntur. Ibi enim Lacedaemonii aliquanto post, quam subditas Boeotorum civitates in libertatem vindicassent, Mantineensibus bellum intulisse dicuntur; bellum autem Mautineensibus anno 586 illatum esse, omnes fere consentiunt(Manso. Sparta III, 2, 254. Clinton. J. I. sub anno 585. Sievers I. I. pag. 150. Nam pag. 406 exitus belli mihi videtur significari). Ita Platacenses quadragesimo primo, postquam pulsi sunt, anno Lacedaemoniorum be-

neficio agrum patrium receperunt.

§. 2. RKestituta Plataeensium civitas.

Quum Lacedaemonii, id quod ex Xenophonte(Hist. Gr. V, 1, 36) plane apparet Pplatacensibus redeundi copiam fecissent, dubium nemini esse potest, quin in restituta civitate äidem plurimum potuerint. Qui quoniam optimatium potestati favebant, in Plataeensibus quoque id sine dubio egerunt, ut non penes populum, sed penes pau- cos amicitia sibi iunctos summa rerum esset. Neque haec sententia fide historica desti- tuitur. Xenophon enim(Hist. Graec. V, 4, 46) haec habet:ey rοςα νἀε α πďννοe (16ν Oιστ⁶σν) Juνναo*αεστεαραeν έεεσσο εν Ʒνς. Quodsi autem Siversius(Gesch. Griechenl. pag. 209) civitates Boeotorum, quamdia Thebani popularem reipublicae statum retinerent, auctoritate et imperio Lacedaemoniorum liberas fuisse censet, mihi