90
nominata est, eadem, qua ipsi Athenienses, fortuna videntur usi fuisse. Nam praeter-
quam quod anno 426° Atheniensibus ad Megara pugnantibus adfuisse commemoran- tur(Thucyd. IV, 67), nihil de iis memoriae proditum est. Ubi vero anno 42 ¹e inter Lacedaemonios et Athenienses de pace ita actum est, ut quas res quaeque civitas bello cepisset, pace restitueret, Platacensibus spes facta est fore, ut ager civitasque sibi red- derentur. Sed quum Athenienses Nisaeam, quippe quae ex pacto capta esset, reddere noluissent, et ipsi Thebani Plataeas, quas eodem, atque Athenienses Nisaceam, iure te- nerent, reddituros se esse, negarunt. Neque vero üdem, quum inter Athenienses et Lacedaemonios pax convenisset, cum Atheniensibus in gratiam redierunt(Thucyd. V, 17). Ita hac quidem spe Plataeenses deiecti sunt, neque tamen per multum inde tem- pus sua quadam civitate caruerunt. Athenienses enim Scionen, extremam Pallenes ur- bem, aestate anni 42 12 vi expugnatam quum viris caesis, mulieribus liberisque sub co- rona venditis vacuefecissent Plataeensibus, quo et solatium quoddam iis adferrent, et agrum captum praesidio satis ſirmo tuerentur(cf. Isocrat. Panegyric.§. 107, pag. 65 „quldrns Eyeνα εν 2001⁴) incolendam dederunt(Thucyd. V, 32). Coloni igitur, sive 1„o ot Atheniensium facti, hi ad ſinem usque belli Peloponnesiaci agrum Scionaeum tenuerunt.(De cleruchis cf. Boeckh. Staatshaush. I, 1, pag. 455— 465, Machs- muth. Alterthumsk. I, 2, pag. 40— 45). Sed qua fortuna per illud tempus usi sint, plane ignoramus, quum id solum a Thueydide(VII, 57) acceperimus, in bello Siciliensi Atheniensibus eos abfuisse(cf. Pausan. I, 29, 9, ubi Platacenses pari cum Atheniensi- bus honore fuisse inveniuntur). Ubi vero Lysander reportata ad Aegospotamos victoria, quum per breve tempus ad Piraeum naves in statione habuisset, in Thraciam rediit, quum omnes Atheniensium coloni, tum Plataeenses sedibus eiecti sunt(Plut. vit. Lys. 14). Ita auctumno anni 405ν extorres denuo facti Athenas sine dubio confugerunt. Nam quicunque Atheniensium extra fines Atticos inventi essent, Athenas a Lysandro compulsos esse, Xenophon(llist. Graec. II, 2, 1) et Plutarchus Gvit. Lys. 13) tradunt. Reversi autem coloni, quin eodem, quo antea iure in civitatem Atticam recepti sint, non est, quod dubitemus. Itaque sine dubio eum ipsis Atheniensibus et omnes cala- mitates, quae ex eclade ad Aegospotamos accepta consecutae sunt, sustinuerunt, et me- liore rerum statu, qui post exactos triginta tyrannos Athenis evenit, usi sunt. Id certe constat, circa annum 400 n, quo tempore Lysias orationem ad versus Pancleonem scripsisse videatur, tribubus pagisque Atticis eos adscriptos fuisse, et singulis mensibus in foro caseario conventus egisse.
Neque postero tempore ad annum asque 387 /G—n de eorum conditione quidquam videtur mutatum esse. Hoc vero anno Plataeensium res optime mutatae sunt. Nam quum Antalcidas leges pacis a rege Persarum propositas in Graeciam detulisset, Lace-


