89
ed. Sturz. LXXXXVI. Quibus ex locis, quum servos civitate Attica donatos Platacen- ses appellatos esse appareat, iam quaeritur, qua de causa ita appellati sint. Ipsis ve-
ro Plataeensibus eos adscriptos esse neque per se probabile est, et iis, quae de con- stanti Platacensium inter se necessitudine apud Lysiam(advers. Pancleon.§. 6. 7: roliri ooéreoon ². x. 4.) commemorantur, improbatur. Itaque id solum relinquitur, eos, qui eodem, quo Platacenses, civitatis iure uterentur, hoc nomine nuncupatos esse. Sed cur a Platacensibus potissimum haec denominatio facta est? Qua de re quid coniiciam libere exponam. Ante annum 427—n neque multi simul homines externi eadem lege in civitatem Atticam recepti esse, et quum aut ipsi aut posteri ex mulieribus Atticis uxores ducerent, brevi cum ipsis Atheniensibus videntur coaluisse. Contra Plataeenses in civitatem Atticam receptos ad tria quatuorve hominum millia fuisse, eosque, quoniam viri non minus ex popularibus, quam ex Atticis mulieribus uxores ducerent, quum co- gnatione tum iure ab ipsis Atheniensibus per multum inde temporis disiunctos fuisse probabile est. Quare usu venisse censeo, ut omnes, qui deteriore, quam ipsi Athenien- ses, iure essent, Plataeenses appellarentur.
IHHactenus de iis Platacensium, qui sua civitate privati in alteram ab Atheniensibus adsciti sunt; iam quid ipso agro actum sit, Thucydidis(III, 86) auctoritatem secuti ex- ponamus. Thebani agrum oppidumque a Lacedacmoniis accepta, iis Platacensium, qui ab ipsorum parte steterant, et Megarensibus aliquot seditione civium pulsis in annum incolenda dederunt. Exacto vero anno, quum agrum sibi vindicassent, oppidum fundi- tus everterunt, solis deorum delubris conservatis. Minervae enim Areae templo vim in- iuriamque prohibitam esse, Plutarchus(vit. Aristid. 20) et Pausanias(IX, 4, 1) testan- tur, quum statuam deae et tabulas, quae in templo posita erant, integra relicta esse tradunt, ex quibus scriptorum locis reliqua etiam fana conservata esse coniccitur. Ma- teria autem ex oppidi ruinis adlata prope sacrum Iunonis Thebani deversorium bino- rum tabulatorum in ducentos pedes aedificarunt. Quod aediſicium, quo consilio fac- tum sit, quum nemo veterum scriptorum tradat, ego quidem Daedalorum celebrandorum causa id exstructum esse existimaverim. Sed templum etiam Iunonis Japideum centum- que pedes longum iidem exstruxerunt atque praestantissima Iunonis iερραρεονμννε statua ornarunt. Nam quum Callimachum qui eam statuam finxisse dicitur(Paus. IX, 4, 1), ab olympiade nonagesima usque ad olympiadem nonagesimam quintam floruisse, Wachs- muthius(Hell. Allerthumsk. II, 2, 540) doceat, non est, cur dubitemus, quin The- bani eam statuam posuerint. Agrum vero publici iuris factum conducendum suis dederunt.
Agro igitur, qui a prioribus incolis plane abalienatus est, omisso, ad Plataeenses
in Attica versantes redeamus. Hi ad pacem usque illam, quae ex Nicia Atheniensi de- 25


