92
quidem ea de re non persuadet. Nam civitates illas, quippe quae libertatem restitutam Lace-
daemoniis deberent, horum magis, quam Thebanorum exemplum auctoritatemque secutas esse, verisimillimum est. Harmostan vero et praesidium Lacedaemoniorum non ante annum 478 Er, ex quo anno bellum esse coepit, Plataeis fuisse, Isocrates videtur indicare, quum (Plataic.§. 45 pag. 305 Steph.) Plataeenses facit dicentes:„r0„ ds rεᷣ⁵ενταον εμνποσ εστ 12 ⁴νυν⁹mμρμι⁶¶ εsαονεοςσ‿ιλᷣεα‿ςσ ννμέ νεένιασνσσαι— Neque tamen est, cur Plataeenses quum et societate et reipublicae genere Lacedaemoniis adiuncti essent, ab Atheniensi- bus abalienatos esse censeamus. Imo, quanquam sine dubio post restitutam civitatem de Atheniensium albo exemti sunt, tamen id civitatis Atticae ius(cοτπσοεi Graecorum posteriorum), quod externis hominibus dari solebat, mihi videntur retinuisse. Atque eosdem, postquam agrum patrium receperint, cum reliquis Boeotorum civitatibus, quae in Lacedaemoniorum societate essent, si solos Thebanos exceperis, in gratiam redisse existimaverim. Foedus vero Boeoticum, quippe cui Lacedaemonii inviderent, non resti- tutum esse, per se patet.—
Hunc rerum statum bellum post restitutas in libertatem Thebas ortum magnopere mutavit. Tantum enim aberat, ut Plataeenses Thebanorum rebus studerent, ut magis etiam ex co tempore ad Lacedaemonios sese applicarent. Nam ubi anno 579„° extremo nuntius allatus est, praesidium Lacedaemoniorum in Cadmea arce relictum a Thebanis obsideri, Plataeenses statim sociis auxilio profecti sunt. Quo in itinere ab equitibus Thebanorum repulsi(Xenoph. Hist. Graec. V, 4, 10) haud multo post, quum anno 378% ineunte Cleombrotus, Agesilai filius, cum exercitu Plataeas venisset(Xenoph. J. 1. V, 4, 14) et harmosten et praesidium Lacedaemoniorum videntur recepisse. Hos enim anno certe 378° in oppido fuisse, cognoscitur ex loco quodam Isocratis(Plataic. §. 13 pag. 299 Steph.) ubi haec inveniuntur:„Tνεαιαν 7„εοασσεεεει ατοςσ(IIAιαόαιαιας ... Hα Gσĩ ᷣ+̈ ⁰ ⁰ο ταω̈●εασσιοο ταχ£2|οος 2„οςσς mα 1io Nam validum praesidium iam a Cleombroto ineunte anno 3780 Thespiis relictum esse,
7 ℳ— To0u στσσνσιρινιαιαααο νι Orτιιαιν.
Xenophon(V, 4, 15), plane tradit. Neque minus laudatus Isocratis locus(Plataic. §. 45) cea de re fidem nobis facit. Quare, quum in Lacedaemoniorum potestatem sese permisissent, non potuerunt, quin invitati ab Atheniensibus, ut in libertatem sese vin- dicarent(nam ad omnes civitates Lacedaemoniis subditas legati missi esse, apud Dio- dorum(XV, 28) leguntur) libertatis Graecorum vindicibus adiuncturos sese esse ne- garent.
Neque multo post, quum Sphodrias harmostes a Lacedaemoniis in civitate Thes- piarum relictus Piraeo fraude insidiatus esset, hostes etiam Athenienses habere coacti sunt. Nam postquam Sphodrias ille crimine liberatus ex iudicio Lacedaemoniorum discessit,
Athenienses, impune sibi iniuriam factam esse rati, palam cum Lacedaemoniis bel-


