Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

87—

ca calamitate, qua et civibus carissimis et ipsa civitate patriaque privati sunt. Athe-

niensibus autem in mentem venire necesse erat, quum Platacensibus auctores ante fuis- sent, ne in conditiones ab Archidamo propositas concederent, in causa se vel maxime fuisse, ut Plataeenses hac calamitate opprimerentur. Praeterea poenituisse etiam eos, quod non ita, ut par fuisset, sociis fidelissimis opem tulissent, verisimile est. Itaque suum esse ducebant, ut Platacensibus hona amissa, quantum possent, redderent atque ob ſidem unice conservatam gratiam referrent. Quo munere publico ut perfungeretur, IHHippocrates quidam eam, quam supra(cf. Cap. V,§. 1 pag. 66) adtulimus, legem sua- sit. Hippocrates qui fuerit, lex ipsa silentio omittit commemorare, sed alii scriptorum loci indicant. Thucydides enim(IV, 66. 89) Hippocratem quendam Ariphronis filium anno 426 et ad Megara et ad Delium exercitui Atheniensium praefuisse, eundemque rebus Bocoticis operam prae ceteris dedisse, distincte tradit Pausanias(III, 6, 1); IHHippocratem, qui ad Delium caesus sit, Ariphronis filium fuisse narrat. Itaque non est, quod dubitemus, quin ille ipse legis suasor Ariphronis filius atque dux Athenien- sium fuerit.— Proposuit autem legem, ut ego quidem censeo, auctumno anni 4279. Nam quamdiu Platacensibus in patriam se redituros esse spes subesset, legem eam la- tam esse a vero abhorret. Neque tamen Athenienses civitate ipsa data fidelissimis sociis gratiam retulisse apud aliquos scriptores dicantur,(Isocrat. Panath.§. 95. 94 pag. 252 Steph. Mcrciευν de τοισmτεεοeσQ⁹τνοινονιςσ ττοιναν εmετοιν,⁶αμεo zu τναν ⁵υρeηααρν⁴eνμτν cuτος νντ⁴νμτινςꝙμιαε⁴d οαõ.— Aristid. Panathen.§. 111. Tom. I, pag. 179 ed. Dindorf: 7 d 6ds r doruxix εννυιαμςρ⁶σόιενꝙ αάιτονςσ sονναoον der⸗ Hrιυντ(ροςναο Pseudo-Demosthenes adv. Neaer. pag. 1580) multo post nuntium illum legem la- tam esse probabile est. Itaque quum media fere aestate Plataeas Lacedaemonis dedi- tas esse ex Thucydide(III, 68) appareat, exeunte aestate Hippocrates legem videtur suasisse.

Iam lex ipsa qualis fuerit, perpendamus. Primum tulit Hippocrates, ut ex Pla- tacensibus ii, qui eo ipso tempore in agro Attico essent, in Atheniensium numerum re- ciperentur et pro se quisque singulis tribubus pagisque adscriberentur. Nam ad solos hos ex Plataeensibus legem pertinuisse, et ex ipsius legis loco: Erτειαdeν s»ε‿νυ ⁶αυε, 4* 2Se6o re AOrαν τ⁊⁊ενν‿ Ʒyreb datoir TIeriεονν, ⁷τ²⁷cqE-O⁴⁴αεεmππαο⁴ τον dνυμοω τοω‿ t.νπαασεανν et ex iis, quae paulo infra ab co, qui huius legis copiam nobis fecit, adiiciuntur. „wl GOOνᷣ dν εlα νννρεναάσα ⁴ννα‿oν eett, d dν 1ν0e»5ν εu satis cognoscitur. Accedit, quod apud Aristidem(Panathen. I. I.) haec leguntur: z N³σdè Tralbxντας τ̈όιν 22ε˙ /αάασόα dνααςσσέεε ν Qεις τμ⁴ννηναμααρ). Neque eos Platacenses, qui in Attica illo tempore versarentur, in eandem omnes tribum aut in eundem pagum receptos esse, et ipsa legis verba: els 1νςσ dνμοωναι εαά τἀsε gulds, et Lysias(adv. Pancleonem§. 2: