Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

petrata dicendi venia, proditionem sibi immerito erimini dari, quippe quam dominatione paucorum oppressi fecissent, Plataeenses autem non coactos, sed sua sponte Graecos foedere consociatos prodidisse demonstrant; quam ob rem Lacedaemonios non magis platacensium, quam eorum Bocotorum, quorum aut patres aut filii pro Lacedaemoniis ad Coroneam pugnantes mortem subissent, misericordia moveri aequum esse censent. Ita causa utrimque perorata Lacedaemonii singulos Platacenses in iudicium productos, quum in quaestionem priorem iterum propositam nemo ex his respondisset, ducentos fere numero atque cum his viginti quinque Athenienses mortis supplicio afficiunt, mulie- tes sub corona vendunt.— Ita civitas Plataeensium plane sublata est anno, postquam in societatem Atheniensium pervenit, nonagesimo tertio; ager oppidumque Thebanis tra- dita*). Iam igitur res ipsa admonet, ut, exsulantes Plataeenses qua conditione usi sint, dicamus.

CAPUT SEXTUM.

Platacenses bis exsulantes, sive historia rerum ab anno 422e usdue ad annum 324 gestarum.

§. 1. Prius Plataeensium exsilium.

Ducenti illi viri, qui Plataeis clam egressi vi ac dolo viam salutis sibi fecerant, sextum fere mensem Athenis degebant, quum atrox ille nuntius, Plataeas deditas et ne- catos cives esse, adlatus est. Qui nuntius sine dubio non solum Platacenses, sed etiam

Athenienses summo moerore affecit. Nam platacensibus nihil acerbius accidere potuit

*) Diodorus Siec.(XII, 56) postridie, quam ducenti illi per hostium munitiones evaserint, Lacedae- moniis, quum impetum feeissent, plataeas deditas, Platacenses autem singulos non ad iudices Sparta missos, sed ad duces militum deductos esse memoriae prodidit.— Pseudodemosthenes (adv. Neaer. pag. 1578. 1579. 1580. ed. Reisk.) exceptis iis, quae de fraude Lacedaemoniorum et de obsidionis decennio narrantur, ad Thueydidem paene convenit.