85
litum praetor, quorum illum Atheniensem, hune Plataeensem fuisse, ex additis patrum nominibus coniicio, suis proposuerunt, ut vi dolove viam fugae facerent. Quod consi- lium quum omnes primum amplexi essent, statim, quaecunque opus erant, apparantur. Sed ubi tempus rei gerendae advenit, dimidia fere pars, periculi magnitudine territi, a proposito destiterunt. Reliqui vero, scalis armisque instructi, nocte quadam pluvia at- que tempestuosa non solum ad munimenta hostium clam pervencrunt, sed etiam in ipsum murum escendebant, quum tegula temere deiecta hostes excitavit. Qua calami- tate minime deterriti, dum a paucis ad id antea destinatis custodes ea muri parte aut opprimuntur aut arcentur, in murum escendere pergunt. Relicti autem in patria dispositi oppidani, ut hostes ab co loco, quo auxilium ferendum erat, averterent, e regione opposita in hostes impetum fecerunt. Quo aucipiti periculo quum hostes distinerentur, copia datur fugientibus Platacensibus, ut et murum superarent, et fos- sam, quae murum extrinsecus cingebat, transirent. Sed antequam novissimi Pla- tacensium eandem fossam traiicerent, trecenti ex hostibus ad opem undique feren- dam antea electi cum facibus accurrunt. Neque vero hoc impetu Plataeenses de- territi sunt, quin hostibus fortiter resisterent et novissimos suos exciperent. Tum con- globato agmine, dum hostes viam, quae Athenas erat, cum facibus persequuntur, ipsi viam Thebas ferentem ad sex septemve stadia ingressi, inclinato deinde cursu ad Ery- thras Hysiasque iter converterunt, atque superato Cithaerone monte ducenti duodecim numero viri cum summa omnium laetitia Athenas pervaserunt.
Superstites autem in patria oppidani de commilitonum fortuna adeo desperarunt, ut postridie caduceatore misso sepelienda suorum corpora ab hostibus repeterent. Cer- tiores deinde facti, incolumes suos evasisse, tam fortiter oppidum defenderunt, ut in aestatem obsidio duceretur. Quo tempore et fame et desperatione enecti, quum praecone misso invitati essent, ut oppidum dederent, se suaque omnia in Lacedaemoniorum fidem permiserunt. Ab his in iudicium adducti, quum nullo crimine proposito id unum in- terrogati essent, numquid per praesens bellum de Lacedaemoniis socüsque bene meriti essent, dicendi copia impetrata, et antea saepenumero quum de Graecis universis tum de Lacedaemoniis optime se meritos esse, neque nisi coactos novissimo tempore mala his intulisse commemorant; Thebanorum autem gratia negant damnandos se esse, quod multis isti malis se affecissent atque Graecos barbaris prodidissent; Lacedaemonios igi- tur, quorum patres pugna Platacensi caesi semper a se pie sancteque eulti essent, im- pie facturos esse, si quid gravius de se statuerent. Quod si fieri placeat, malle se in integrum restitui, quam Thebanis sibi inimicissimis dedi. Quem in modum quum Asty- machus, Asopolai filius, et Laco, Arimnesti filius(ef. Mueller. Prolegomm. pag. 415)
et publicus Lacedaemoniorum hospes, causam suorum peregissent, et ipsi Thebani, im- 22


