Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

84

contra foedus a Pausania quondam ictum se violari quererentur. Quibus rex fore re- spondit, ut vim belli civitate abstineret, si Plataeenses ex ipso illo foedere ad liberan- dos Graecos sibi sese adiungerent, aut disiuncti ab Atheniensibus neutram partem se- querentur. Deinde ubi legati, causa cum civibus communicata, civitatem, si in neutris partibus esset, neque ab Atheniensibus neque a Thebanis satis tutam fore renuntiarunt, idem proposuit, ut Plataeenses agro oppidoque, dum bellum finitum sit, in Lacedae- moniorum fidem commissis, quo velint, commigrent; Lacedaemonios agri mutuo dati usuras ex pacto persoluturos esse; atque ut ea de re cives Athenas deductos consule- rent, in id temporis inducias Plataeensibus dedit. Missi Athenas legati; sed tantum abfuit, ut cives Atheniensesque in leges propositas consentirent, ut vehementer exhor- tarentur, ne Plataeenses in patria relicti Lacedaemoniis oppidum dederent. Legatione ita renuntiata, Plataeenses armis civitatem tueri constituunt. Archidamus autem, diis agri Platacensis in auxilium advocatis, ingenti vallo superare moenia coepit. Quod opus quum oppidani et materiam valli auferendo et novos muros exstruendo irritum redderent, rex machinas admovit; neque tamen his quidquam profecit, quippe quae aut funibus exceptae declinarentur, aut trabibus demissis praeciderentur. Tum igne tectis iniecto nova quadam arte expugnare oppidum conatus est; sed segnities venti, aut, ut postea vulgo ferebatur, tempestas subito orta desperantes iam de rebus suis oppidanos praeter opinionem servavit. Qua fortuna adversa defatigatus, Archidamus, magna exercitus parte domum dimissa, duplicem murum latericium, qui et suos tegeret et Plataeenses clauderet, exstruere coepit. Opere perfecto quum satis validum et Lacedaemoniorum et Boeotorum praesidium reliquisset, reliquum exercitum domum deduxit.

Haec est nobilis illa Plataearum oppugnatio, quam qui accuratius cognoscere cupient, cum ipso Thucydide ea, quae Manso(Sparta. II, 2, pag. 405 sdd.) disputavit, conferant.— Clausi autem Plataeenses, qui, ut opinor, praeter fortunam Atheniensibus rei militaris peritissimis salutem vel maxime debebant, per biennium invictis animis ob- sidionem tolerarunt. Qua vero ratione obsidionis finis factus sit, idem, quem sequimur, auctor(Thucyd. III, 20— 25. 58— 69) copiose narravit. Hieme enim anni 427“ ineuntis,*) quum oppidani et cibariorum penuria laborarent et de auxilio desperarent, Thaenetus, Tolmidae filius, vates et Eumolpidas sive Eupompidas, Daimachi filius, mi-

*) Tempus finitae obsidionis, quod in aestatem anni 427 i incidit, in causa mihi est, ut ineunte anno 427° consilium fugae captum esse censeam. Oppidanos enim in patria superstites, quum dimidia fere hominum armatorum pars aufugisset, haud ita multum tempus obsidionem sustinuisse

probabile est.