Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

83

Thebano, qui apud cives plurimum poterat, de Plataeis per pacem otiumque opprimen- dis et in Thebanorum societatem adsciscendis(Oncο⁸ ⁷τνοοεπτοιν⁶εασ) pacti sunt. Quo facto trecenti Thebani, ducibus Pythangelo et Diemporo boeotarchis, porta quadam ex composito patefacta, clam nocte oppidum occuparunt, sed adversariorum caedem abomi- nati, publice edixerunt, ut, quicunque Plataeensium ex foedere Bocotorum a maioribus accepto(αd τ πἀο‿ εανυ μπἀeννυν B0m⁸εν) in societate esse vellent, armati sibi adiun- gerentur Plataeenses, terrore oppressi, primum in conditiones propositas fidei Thebano- rum sese permiserunt, deinde de parvo hostium numero certiores facti, antequam maior exercitus adveniret, impetu facto, Thebanos ita pepulerunt, ut multos ex iis occiderent, plures etiam vivos caperent. Ubi vero exercitus Thebanorum subsidiarius advenit, Pla- taeenses, ut suos agrumque ab hostibus tuerentur, legatis ultro missis fore polliciti sunt, ut captivi redderentur, si Thebani agro Plataeensi decessissent. Sed postquam horum exercitus ex pacto domum rediit, quum suos suaque omnia in oppidum rece- pissent, non exspectato nuntiorum Athenas missorum reditu, contra ius fasque captivos omnes interemerunt. Athenienses autem, ut socios ab hostibus defenderent, exercitu Plataeas profecti et res ad obsidionem sustinendam necessarias adportarunt, et omnem oppidanorum multitudinem bello minus aptam Athenas secum deduxerunt, quadringen- torum Plataeensium et octoginta Atheniensium praesidio cum decem et centum mulieri- bus relicto. Verum enim vero res a Thebanis et a Plataeensibus magna perfidia ge- stae non solum vetera illa utrorumque inter se odia auxerunt, sed bellum etiam atrox, quod imminebat, moverunt.—

Hactenus Thucydides loco laudato*). Alio autem loco idem indicat(II, 72: drεeο εα τ τπο⁴εεοeο◻¶ꝭṽj τπ ÿNVA6d,οεκ οαό, 1uic dyere z. 1. J.) initio belli Plataeenses a Lacedaemoniis invitatos esse, ut omissa Atheniensium societate neutram partem seque- rentur. Quam conditionem quanquam Plataeenses aspernati sunt, tamen per biennium ne ulla quidem belli offensione videntur vexati esse, nisi quod civitate quasi bipartita utebantur, quum maior civium numerus Athenis habitaret, quadringenti illi cum octo- ginta Atheniensibus oppidum tuerentur. Quae vero tertio belli anno iis acciderint, Thucydides(II, 71— 79) multis exposuit, quorum summa haec est: Archidamus rex

ubi Plataeis exercitum admovit agrum vastaturus, Plataeenses miserunt legatos, qui

*) Diodorus Sic.(XII, 41. 42) cuius, non quo parem cei ac Thucydidi auctoritatem tribuam, sed ne neglexisse eum videar, ratio mihi habenda est, his vel maxime a Thucydide discrepat, quod non solum Nauclidem aliosque ex Plataeensibus civitatem libertate privaturos(αταν⁶α ⸗ννν ααο- „01.αν) atque in Thebanorum ditionem permissuros fuisse(d*πι την τπυν ½. Gurredεαeν ε⁴μςειυ), sed etiam captivos a Plataeensibus ex pacto redditos esse refert.