Aufsatz 
De rebus Plataeensium / vom ... Friedrich Münscher
Entstehung
Einzelbild herunterladen

82

a Boeotis plane disiuncti, neque foedere amicitiave iis conciliati esse videntur. Nam Thebani, qui Plataeensibus dissidii auctores fuerant, illo tempore in contemtu habeban- tur; foedus autem Boeoticum, a quo et Thespienses et Haliartii(id quod ex Herod. (VIII, 50) et ex Pausania(X, 35, 2) colligitur) defecerant, post annum 479 n paene sublatum esse, probabile est. Itaque nihil iam erat, quo minus ex illo tempore et com- mercii et consuetudinis quotidianus usus inter Platacenses et Boeotos, exceptis Theba- nis(ef. Thucyd. 2: dei Bqre dεοοGõo«‚s) intercederet. Amicitia vero eos, nisi cum Thespiensibus Haliartisque, cum ulla Boeotorum civitate iunctos fuisse, haud veri simile est. Plataeenses enim, summis ob virtutem praemiis ornati, eos Boeotorum, qui a Persarum partibus steterant, ut ego quidem censeo, adeo prae se contemnebant, ut are- tiore quodam vinculo cum ſs se consociari indignum esse ducerent. Quae opinio eo probatur, quod et arrogantia et ostentatio sui(lroreia) üsdem erimini dabatur(cf. Dicaearch. vit. Graec. fragm. I. 1. II, 131). Neque vero deinde, postquam anno 456° omnes fere Bocotiae civitates in ſidem et ditionem Atheniensium pervenerunt, Plataeen- ges ita mihi videntur cum Boecotis in gratiam redisse, ut pristino foedere amicitiaque iungerentur. Quanquam enim eo tempore et ob societatem Atticam et ob mutatam re- rum publicarum formam necessitudo quaedam inter Plataeenses et Bocotos intercedebat, tamen ipsi Athenienses sine dubio id agebant, ne pristinum illud Boeotorum foedus renovaretur. Plataeenses autem ipso iure et gratia, quibus reliquos Bocotos praestabant, ab his disiungebantur; id quod haud ita multo post apparuit. Nam quum anno 4472* Boeoti ab Atheniensibus deficerent, Plataeenses suam causam a popularium causa se- junxerunt. Quam ob rem vetus illa Boeotorum et Plataeensium discordia denuo exar- sit. Eodem enim tempore foedus Boeotorum a Thebanis renovatum esse veri similli- mum est. Qua de causa Plataeenses ex eo tempore neque amplius ad Pamboecotia per- agenda admissos esse, neque ipsos Bocotis, ut ad Daedala celebranda in agrum Pla- tacensem convenirent, permisisse, ego quidem censeo. Ex anno autem 478° usque ad annum 417 neque Plataeenses Pambocotis, neque Boeoti Daedalis videntur abs- tinuisse.

Atque haec quidem de ea platacensium fortuna, qua ante bellum Peloponnesia- cum usi sunt. Huius vero belli prineipio quid aut gesserint aut perpessi sint, Thuey- dides tam copiose exposuit, ut nihil nobis relinquatur, nisi ut eorum, quae apud hunc leguntur, summam referamus.— Primum igitur, quae secundo, tertio, quarto, qainto, sexto libri secundi capitibus Thueydides memoriae prodidit, paucis exponenda sunt. Vere anni a. Chr. nat. 4270, quum bellum Peloponnesiacum immineret, Nauelides aliique ex Platacensibus, ut adversariis oppressis summae rerum potirentur,(popularem enim

civitatis statum aequatamque civium conditionem videntur aegre tulisse) cum Eurymacho,