81
illis auxilio venisse*). Verba denique:„rd roiroy 50εοσςσ 1⁴μόιννςπινπνέκ docent, quadrino
gentos fere homines liberos auxilio missos esse. Nam ad mille ducentos fere homines liberos, qui arma ferre possent, illo tempore in civitate Plataeensium fuisse supra de-
monstravimus(Cap. I,§. 4. pag. 12).
Ad hoc igitur tempus Plataeenses maxima apud Graecos gratia videntur floruisse; ubi vero atrox illa discordia inter Lacedaemonios et Athenienses orta est, iidem tam studiose causam Atheniensium susceperunt, ut foedere ad Plataeas quondam a Graecis facto ipsi decederent atque cum Atheniensibus ceterorum Graecorum libertatem impu- gnarent. Itaque non solum Aeginetis anno 458° arma intulerunt(Thucyd. III, 64), sed etiam expeditioni anno 454° ab Atheniensibus in Thessaliam factae et pugnae anno 447 ad Coroncam commissae videntur interfuisse. Contra pugnae anno 437% ad Tanagram cum Lacedaemoniis Bocotisque commissae eos, seu quod Lace- daemonios foedere Pausaniae consociatos violare nollent, seu quod armata eorum ma- nus bello Aeginetico teneretur, expertes fuisse, indicat locus Thucydidis(III, 68): „di⁴eε τ⁶ντειᷣꝛ‿ IOνον 1 εioυν ϑέν αστος εά̈e τάς παας Hœæννœννν.‿. Grrνeς G,er,“ ubi Plataeenses ante bellum Peloponnesiacum cum Lacedaemoniis non congressi esse dicuntur. Qui si belli Aeginetici causa pugnae Tanagraeae non interfue- runt, neque in pugna ad Oenophyta anno 456 commissa Atheniensibus eos adfuisse verisimile est. Thucydides enim(I, 108) post proelium ad Oenophyta commissum Athe- niensibus Aeginam deditam esse testis est. Expeditionis autem Thessalicae socios Pla- taeenses fuisse, ex verbis Thucydidis(I, 111):„αeοαα⁵ρννεές BOυιοςσ ντ αυ‿‿ς, drs Suε⁴μιαεοςσε õJicet coniiciamus; neque minus ex verbis(I, 113): 2„ dε πνQμμνυμαςω e|ς ezd 6r0α pugnae Coronensi eosdem interfuisse, colligi potest. Post hanc vero cladem, qua Athenienses a Bocotis graviter afflicti sunt, praeclaram fidei documentum ediderunt. Nam quum reliqui omnes Bocoti ab Atheniensibus deficerent, Plataeenses soli in socie- tate permanserunt. Postea autem usque ad bellum Peloponnesiacum, quod ego scio, otio atque tranquillitate usi sunt. Atque per hoc quidem tempus templum Minervae Areae, id quod ex simulacris in templo positis conficitur,(cf. Paus. IX, 4, 1) videtur exaedi- ſficatum esse.
Restat, ut quo genere propinquitatis et consuetudinis Plataeenses ex anno 479* cum ceteris Bocotis iuncti fuerint, coniiciendo exploremus. Certa enim veterum seripto-
mum
rum ea de re testimonia plane desunt. Et ad annum quidem 457“n Plataeenses neque
*) Odofr. Muellero(Prolegom. pag. 413) videntur Plataeenses hoc loco dicere, solos ex Boeotis
auxilio se Lacedaemoniis venisse, id quod haud improbaverim.
21


